라틴어 문장 검색

praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
그리스도께서는 세상 창조 이전에 이미 뽑히셨지만, 마지막 때에 여러분을 위하여 나타나셨습니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장20)
ut per ea locutionum et eloquentiae generibus, atque argumentationum modis, aut naturis rerum praecognitis, quidquid ad intelligentiam vel decorem sacrae Scripturae, sive ad defendendam vel astruendam veritatem ejus pertinet, assequi valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:7)
Qui etiam juxta philosophos cum ea naturae incognita dicunt quae casu proveniunt, hoc est nullam rei naturam ad hoc praecognoscendum sufficere, ut inde certa queat esse;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:17)
Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberator religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 11:1)
Itaque creditum est etiam hunc particularem Perkini de Cantio invadendo conatum regi praevisum et praecognitum fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 2:2)
Hinc vero ad figuras solidas facilior via est. Praecognito enim, quid in planis numerorum figuris vis ipsa quantitatis naturaliter operetur, ad solidos numeros non erit ulla cunctatio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numeris solidis. 1:1)
Haec igitur etiam praecognita liberos habent euentus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:11)
Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis ostentis praecognita est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 97장 1:1)
Iuravi lingua, mentem iniuratam gero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:3)
quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 15 4:2)
non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 36:4)
at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te hic, Q. Fabi, dimicans cadam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 515:2)
pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam praeter hostes metuunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 604:2)
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1424)

SEARCH

MENU NAVIGATION