라틴어 문장 검색

Quippe caput sancti regis, longius remotum a suo corpore, prorupit in vocem absque fibrarum opitulatione aut arteriarum praecordiali munere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:2)
Sarraceni vero per urbem Gallos diffusos intuentes, nec eis resistere valentes, ad aliud munimen urbis quod muro spatiosissimo ac robustissimo civitatem dividebat introrsum versus mare conglobati fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:3)
nec loquaris dum aliquid in ore tuo tenueris, ne aliquid intret de gutture in intimam arteriam et sic sit tibi causamortis;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:13)
alter quo rigatus ex illo superiori deducit in arterias jugi meatu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:20)
quia sunt quae vocantur arteriae velut receptacula spiritus, quae non solum aerem purum amplectuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:23)
Gemina enim cum vasa sint, aliud est venae quae φλὲψ graece appellatur, aliud arteriae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:25)
Vena plus habet sanguinis, quam spiritus, hoc est, λὲψ· arteria minus habet sanguinis, multo amplius spiritus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:26)
aut pugnaciter aleis certant, turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:2)
tragoedi adeo ni cottidie proclament, claritudo arteriis obsolescit;
(아풀레이우스, 플로리다 17:10)
Venas etiam in hominibus, vel potius arterias, medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant τη`ν δια` τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 14:1)
In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces gradientem dicit, quod est nimio confidentius quam illud de navibus Sallustianum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:2)
Praeterea radit vox fauces saepe, facitque Asperiora foras gradiens arteria clamor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVI 10:4)
ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 6:2)
atque illam, de qua Erasistratus dixerat, ἐπιγλωττίδα non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:2)
Errare istos qui in exploranda febri venarum pulsus putant, non arteriarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION