라틴어 문장 검색

et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent ".
온 땅의 주인이신 주님의 궤를 멘 사제들의 발바닥이 요르단 강 물에 닿으면, 위에서 내려오던 요르단 강 물이 끊어져 둑처럼 멈추어 설 것이다.” (불가타 성경, 여호수아기, 3장13)
steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent.
위에서 내려오던 물이 멈추어 섰다. 아주 멀리 차르탄 곁에 있는 성읍 아담에 둑이 생겨, 아라바 바다, 곧 ‘소금 바다’로 내려가던 물이 완전히 끊어진 것이다. 그래서 백성은 예리코 맞은쪽으로 건너갔다. (불가타 성경, 여호수아기, 3장16)
Instabiles vagentur filii eius et mendicen et eiciantur de ruinis suis. -
그의 자식들이 정처 없이 떠돌아다니며 빌어먹고 자기네 폐허에서 쫓겨나게 하소서. (불가타 성경, 시편, 109장10)
Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
지금 이 시간까지도, 우리는 주리고 목마르고 헐벗고 매맞고 집 없이 떠돌아다니고 (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장11)
oculos habentes plenos adulterae et incessabiles delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritiae habentes, maledictionis filii;
그들의 눈은 간음할 여자만 찾고 죄에 물리지도 않습니다. 믿음이 확고하지 못한 사람들을 유혹하고 마음은 탐욕에 젖어 있는 그들, 저주받은 자들입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 2장14)
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
사실 그는 모든 편지에서 이러한 것들을 이야기합니다. 그 가운데에는 더러 알아듣기 어려운 것들이 있는데, 무식하고 믿음이 확고하지 못한 자들은 다른 성경 구절들을 곡해하듯이 그것들도 곡해하여 스스로 멸망을 불러옵니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 3장16)
Mens agitat molem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:30)
Unde et spiritus sapientiae sive intellectus, sive scientiae dictus est. Quod vero dictum est, Mens agitat molem, hoc est totius mundanae fabricae quantitatem quasi cuncta in mundo vivificet aut moveat, superius expositam Platonis sententiam prosequitur de spiritu Dei, quod scilicet cuncta optime disponit, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:14)
Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:15)
At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)
Tu mixta rerum semina conscius, Molemque cernis dissociabilem, Terramque concretam, et latentem Oceanum gremio capaci:
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:3)
Quis tam valenti pectore ferreus Ut non tremiscns et timido pede Incedat, orbis dum dolosi Detegis instabiles ruinas?
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:13)
Hic magna fretus mole, imparibusque lacertis Confisus, gracili jactat convitia vulgo, Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:6)
sic tarda senectus Tithonum minuit, cum moles tota cicadam Induit, in gracilem sensim collecta figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 8:2)
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum Versat onus, molique manu famulatus inerti Sufficit occultos motus, vocemque ministrat.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION