라틴어 문장 검색

ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadriiuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur.
(아풀레이우스, 플로리다 16:66)
huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII57)
quadriivges propter homoeoteleuton noluit dicere 'quadriiugos', et contulit se ad aliam declinationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5711)
nam et 'quadriiuges' et 'quadriiugos' dicimus, sicut 'inermis' et 'inermus', 'exanimis' et 'exanimus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5712)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:3)
Quin ecce Niphaei quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:14)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras vite capistratas cogebat ad esseda tigres, intrabat duplicem qua temo racemifer arcum, marcidus ipse sedet curru;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem15)

SEARCH

MENU NAVIGATION