라틴어 문장 검색

Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco, repleanturque aqua, et deinde sitientibus admoveantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 8:3)
Occurrit matrona potens, quae molle Calenum porrectura viro miscet sitiente rubetam instituitque rudes melior Lucusta propinquas per famam et populum nigros efferre maritos, aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum, si vis esse aliquid;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I22)
occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit, hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat, at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI321)
rusco virgulta brevia acutis foliis et pungentibus, unde et in agris scopae fieri solent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 422)
rusci virgultum est, unde vites ligantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4131)
ille domum glandes excussaque mora rubetis portat et arsuris arida ligna focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권349)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
ThyrsisImmo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga, si mihi non haec lux toto iam longior anno est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS26)
Nec non etiam aspera rusci vimina per silvam et ripis fluvialis arundo caeditur, incultique exercet cura salicti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:10)
illum turgentis sanie portenta rubetae et lecta exsuctis anguibus ossa trahunt, et strigis inventae per busta iacentia plumae, cinctaque funesto lanea vitta toro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 618)

SEARCH

MENU NAVIGATION