라틴어 문장 검색

iaculorum deinde stridentium crebritate, hinc indeque convolante, pulvis aequali motu adsurgens, et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 43:4)
Quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes, inultos etiam tum et errantes, sempiternus vindicavit Iustitiae vigor, aliquotiens serus, sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 9:2)
Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
dum viri captu et intellectu non vulgares, nihilo secius existimationi suae consulentes, temporis et multitudinis judicio se submiserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:38)
Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 7:7)
Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:4)
postquam deforme cadaver mansit et in rugas totus defluxit aniles, iam specie doni certatim limine pellunt et foedum ignaris properant obtrudere munus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:24)
Interea tribunus legionis Arnoldius nihilo secius alteram oppidi partem acerrime adoriebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.64)
nec secius minus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2774)
sic piratis mare servit ut mercatori, nec fluctus secius hosti obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2279)
"os obtrudite, ne plura iactet inprobus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.34)
ea quoniam nemini obtrudi potest, Itur ad me.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 529)
Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 122)
Currit iter tutum non secius aequore classis, promissisque patris Neptuni interrita fertur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION