라틴어 문장 검색

his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeviunt et sicunde de proximo latratus ingruerit, eum putabis de faucibus lapidis exire, et, in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores.
(아풀레이우스, 변신, 2권 4:4)
fabularum cedant figmenta gentilium et ille quasi in caelum relatus pro reperta spicarum novitate Triptolemus, quem Graecia sua, caementariis pictoribus significibusque 2 illustris, sacravit templis formavit statuis effigiavit imaginibus, illum dubia fama concinnat 3 per rudes adhuc et Dodonigenas populos duabus vagum navibus, quibus poetae deinceps formam draconum deputaverunt, ignotam circumtulisse sementem, tu, ut de mediterranea taceam largitate, victum civitatibus Tyrrheni maris erogaturus granariis tuis duo potius flumina quam duo navigia complesti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 6:1)
ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 511:2)
quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 153:1)
adiecta decem milia medimnum frumenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 168:2)
legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 180:1)
edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION