라틴어 문장 검색

solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
Rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 6:1)
sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII58)
iuvenesque senesque Et pueri nasum rhinocerotis habent.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, III5)
Iam ille sorites , quo nihil putatis esse vitiosius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 68:3)
ut enim ipsa philosophia et multa verba Graecorum, sic sorites satis Latino sermone tritus est):
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 15:11)
ut enim ipsa philosophia et multa verba Graecorum, sic 'sorites' satis Latino sermone tritus est), - ergo haec quoque dialectici dicent, non divini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 15:11)
soritas hoc vocant, qui acervum efficiunt uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:4)
quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 123:2)
'At vitiosi sunt soritae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 125:1)
nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 126:13)
an tu in soritis poteris hoc cum voles, ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non inpeditam sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:8)
posthac tamen cum haec [tamen] quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus obscuritate naturae, deque errore tot philosophorum qui de [in] bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi contra se Stoici texuerunt.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 198:2)
si probat, emittit, si damnat carmina, celat, nec nos ronchisono rhinocerote notat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, ad libellum 4)

SEARCH

MENU NAVIGATION