라틴어 문장 검색

ab tribunis plebis dilectus impediti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 268:1)
deprecatus est deinde, ne in novo bello, tam propinquo Italiae, adversus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentes impedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem assignari e re publica esset, eum assignare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 348:1)
ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello neque belli apparatu opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 132:1)
omnium primum tribunis militum fuit dilectum habere, nec iuniores modo conscripti sed seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 113:1)
sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur, paventibusque tribunis sine intercessione ulla consoles rem peragunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 604:1)
quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic patres se in lege, quae per omnes comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 126:1)
tribuni suo more impedire dilectum et forsitan ad ultimum impedissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 276:2)
A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectu - etenim ab tribunis plebis impediebantur - sed prope voluntariorum quos adhortando incitaverant coacta manu per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses oppressere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 185:1)
cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum impedirent non habebant tribuni plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 330:1)
pervicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 332:2)
ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare enixe tribuni sibi plebique eam fortunam oblatam memorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 602:1)
nec dilectum consules nec comitia quae petebant tribuni expediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 604:1)
quattuorque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 485:1)
Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum qui praeesset legioni misso dilectum Romae habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 52:2)
ad quorum famam hostium - iam enim in Latinum Hernicumque transcenderant agrum - dilectum habentem Valerium consulem M. Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum impediret auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Carventanam ab hostibus occupatam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 578:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION