라틴어 문장 검색

Claudius triremis quadriremisque et undeviginti hominum milia armavit, cincto ratibus ambitu, ne vaga effugia forent, ac tamen spatium amplexus ad vim remigii, gubernantium artes, impetus navium et proelio solita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장2)
nauali proelio in minore Codeta defosso lacu biremes ac triremes quadriremesque Tyriae et Aegyptiae classis magno pugnatorum numero conflixerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 4:1)
Classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua parte belli vicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 220:1)
Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:2)
ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 607:1)
[0673D] Verum nocte eadem a regno Babyloniae viri et arma copiosa in multitudine quinquaginta navium et triremium octo, quos dicunt Cattos, adfuerunt civibus Sagittae in tubis et cornibus Ptolemaidum applicantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 96:1)
Dehinc post dies aliquot incomparabilis navalis [0687D] exercitus a regno Babyloniae in galeidis, in biremibus et triremibus dictis vulgariter cattis, turritis et bello compositis, advectus est in civitatem Baruth vel Baurim, ad recuperandam urbem, si aliqua daretur opportunitas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:1)
Fuerunt ei duae triremes, singulae cum quingentis viris bello doctissimis, cum navibus septem, auro, argento, ostro, gemmarum vestiumque pretiosarum multitudine onustis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:2)
Praeterea nec structuram navium suarum (cum nullas haberet triremes) neque experientiam nauarchorum et nautarum suorum illis maribus tam apte convenire posse quam nationum illarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 4:4)
Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장20)
Quem Caesar in milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea nave captis triremem hostium proximam quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:4)
Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epihatis nudatae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:7)
Itaque paucis diebus contra omnium opinionem quadriremis XXII, quinqueremis V confecerunt;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:8)
Ex his erant quinqueremes et quadriremes decem, reliquae infra hanc magnitudinem et pleraeque apertae.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 13:11)
Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION