라틴어 문장 검색

nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis , et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 63:3)
Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:11)
In omnibus denique prædictis ita per te et alios doctus sis, utsemper eligas bonum, veritatem, utilitatem, rationem atque justitiam, contrariispenitus omissis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 151:30)
minime vero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 91:3)
quid eo possit esse praestantius, cum contineri prudentia utilitatem civium cernat, iustitia nihil in suam domum inde derivet, reliquis utatur tot tam variisque virtutibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:5)
Quibus rebus intellegitur studiis officiisque scientiae praeponenda esse officia iustitiae, quae pertinent ad hominum utilitatem,qua nihil homini esse debet antiquius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 199:1)
"Iustitia est virtus conservatrix humanesocietatis et communis utilitatis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:5)
Iustitia est virtushumanæ societatis conservatrix et comunis utilitatis;
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 28:7)
perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:4)
Referri enim decet ad ea, quae posui principio, fundamenta iustitiae, primum ut ne cui noceatur, deinde ut communi utilitati serviatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 42:2)
iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem et similiter cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 25:1)
Quid est, quod afferre tantum utilitas ista, quae dicitur, possit, quantum auferre, si boni viri nomen eripuerit, fidem iustitiamque detraxerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:2)
Non, inquit, solum scientia, quae est remota ab iustitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat quam fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:2)
Non inquid solum scientia que est remota a iustitia et calliditas,potius quam sapientia est appellanda, verum eciam animus paratus ad periculum,si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audatie nomen habetpotius quam fortitudinis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:1)
Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
아브람이 주님을 믿으니, 주님께서 그 믿음을 의로움으로 인정해 주셨다. (불가타 성경, 창세기, 15장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION