라틴어 문장 검색

fugitivis omnibus nostris certus erat Alexandriae receptus certaque vitae condicio, ut dato nomine militum essent numero;
(카이사르, 내란기, 3권 110:6)
neque in tam diuturno spatio quisquam omnino desciuit, plerique capti concessam sibi sub condicione uitam, si militare aduersus eum uellent, recusarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 1:3)
non me hercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 6:4)
Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et de communi condicione vitae et proprie, si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil posse profici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:1)
Ipsa cogitationem quoque postulat disputationemque de condicionibus vitae et de societate an sit futura, addita honestate vocandi in dubium exemplaria progressionis, productionis et consumptionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 182:2)
nam sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 267:1)
Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장7)
Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:3)
" Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui cum condicionem vitae nossent, in hanc nos sustulerunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:9)
quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:4)
bestiae v. bestiae humana condicio lexque vitae sim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.96)
Illud, universali ratione, implicatum est systema quod cum multis essentialibus vitae humanae condicionibus sociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:2)
Est “summa eorum vitae socialis condicionum quae tum coetibus, tum singulis membris permittunt ut propriam perfectionem plenius atque expeditius consequantur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 203:3)
Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientis evadere, quia condicionem humanae vitae perspectam habet, nemo autem naturae sanus irascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 53:3)
Antonium illi non uitam cum condicione promittere, sed mortem sub infamia quaerere.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION