라틴어 문장 검색

singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum utque lupi barbam variae cum dente colubrae abdiderint furtim terris et imagine cerea largior arserit ignis et ut non testis inultus horruerim voces Furiarum et facta duarum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.19)
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deviaque et silvis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos, passimque per agros perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 76:3)
Illa docet molli furtim derepere lecto, Illa pedem nullo ponere posse sono, Illa viro coram nutus conferre loquaces Blandaque conpositis abdere verba notis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 211)
Quod cum vidissent viri Israel se in arto sitos ?afflictus est enim populus ?absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque et in antris et in cisternis.
이스라엘 사람들은 자기들이 포위되어 위급하게 되었다는 것을 알고, 저마다 굴이나 덤불이나 바위틈, 또는 구덩이나 웅덩이를 찾아 몸을 숨겼다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장6)
Et furtim ingressus est populus in die illa civitatem, quomodo reverti solet populus confusus, cum fugit de proelio.
군사들은 그날 슬며시 성읍으로 들어왔는데, 마치 싸움터에서 도망칠 때 부끄러워 슬며시 빠져나가는 군사들 같았다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 19장4)
Filii autem Merari fratres eorum ad sinistram: Ethan filius Cusi filii Abdi filii Melluch
왼쪽에는 그들의 형제인 므라리의 자손들이 섰다. 에탄은 키시의 아들, 키시는 압디의 아들, 압디는 말룩의 아들, (불가타 성경, 역대기 상권, 6장29)
Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah;
그러자 레위인들이 나섰는데, 크핫의 자손에서는 아마사이의 아들 마핫과 아자르야의 아들 요엘이, 므라리의 자손에서는 압디의 아들 키스와 여할렐엘의 아들 아자르야가, 게르손인들 가운데에서는 짐마의 아들 요아와 요아의 아들 에덴이, (불가타 성경, 역대기 하권, 29장12)
Et de filiis Elam: Matthania, Zacharias et Iehiel et Abdi et Ierimoth et Elia.
엘람의 자손들 가운데에서는 마탄야, 즈카르야, 여히엘, 압디, 여레못, 엘리야, (불가타 성경, 에즈라기, 10장26)
Perfodit in tenebris domos, interdiu sese abdiderunt et ignoraverunt lucem.
도둑은 어둠 속에서 남의 집에 침입하고 낮에는 안에서 문을 걸어 잠그니 빛을 알지 못한다네. (불가타 성경, 욥기, 24장16)
Aspectus eorum quasi leonis parati ad praeda et sicut catuli leonis recubantis in abditis.
그 모습 사자처럼 약탈하려 노립니다. 으슥한 곳에 도사린 힘센 사자 같습니다. (불가타 성경, 시편, 17장12)
filii alieni inveterati sunt contremuerunt in abditis suis.
이방인들이 기진맥진하여 그들의 성곽에서 떨며 나왔습니다. (불가타 성경, 시편, 18장46)
postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes " Ecce David apud nos abditus latet ".
지프인들이 사울에게 와서 “다윗이 우리 가운데에 숨어 있습니다.” 하고 아뢰었을 때] (불가타 성경, 시편, 54장2)
Quadam itaque nocte, avunculo eius absente, sicut nos condixeramus, eam de domo avunculi furtim sustuli et in patriam meam sine mora transmisi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 6:12)
Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:3)
Sed generalis per orbem consuetudo conservat ut, si aliquis feram bestiam de propriis commoverit abditis et eam venando persequitur, quamvis ipsam apprehenderit alter, priori tamen eam generalis consuetudo reservat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION