라틴어 문장 검색

Eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae forma huic machinamento vocabulum indidit, et sic suspensa utrimque, transversis asseribus et ferratis, quasi ex lance vinculis trabis alterius continetur, eamque quantum mensurae ratio patitur, retro repellens, rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit, ictibus validissimis, instar adsurgentis et cedentis arietis Qua crebritate velut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas, concidunt structurae laxatae murorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 8:2)
Tabulatum, quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis; gradus enim posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non ingrederentur trabes in muros templi.
곁채의 아래층은 너비가 다섯 암마이고 가운데 층은 너비가 여섯 암마이며, 삼 층은 너비가 일곱 암마였다. 그리고 집 둘레에 바깥쪽으로 턱을 만들어 곁채의 들보가 그 집 벽에 박히지 않게 하였다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 6장6)
Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: "In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius, et ingressus sum usque ad terminos eius, silvam condensam.
너는 사신들을 보내어 주님을 조롱하였다. 너는 말하였다. ‘수많은 병거를 몰아 나는 높은 산들을 오르고 레바논의 막다른 곳까지 다다라 그 큰 향백나무들과 빼어난 방백나무들을 베어 버리고 그 정상 끝까지, 그 울창한 수풀까지 나아갔다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 19장23)
Porro aurum erat de Parvaim, de cuius laminis texit domum, et trabes eius et postes et parietes et ostia; et caelavit cherubim in parietibus.
그는 그 집의 들보와 문지방과 벽과 문을 금으로 입히고 벽에는 커룹들을 새겼다. (불가타 성경, 역대기 하권, 3장7)
Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: "Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos".
방백나무들도 너 때문에 기뻐하고 레바논의 향백나무들은 말하네. “네가 쓰러진 뒤로는 우리를 베러 올라오는 자가 없다.” (불가타 성경, 이사야서, 14장8)
In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: "In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam.
너는 신하들을 보내어 주님을 조롱하였다. 너는 말하였다. ‘수많은 병거를 몰아 나는 높은 산들을 오르고 레바논의 막다른 곳까지 다다라 그 큰 향백나무들과 빼어난 방백나무들을 베어 버리고 그 정상 끝까지, 가장 울창한 수풀까지 나아갔다. (불가타 성경, 이사야서, 37장24)
Plantabo in deserto cedrum, acaciam et myrtum et lignum olivae; ponam in solitudine abietem, ulmum et cupressum simul,
나는 광야에 향백나무와 아카시아 도금양나무와 소나무를 갖다 놓고 사막에 방백나무와 사철가막살나무와 젓나무를 함께 심으리라. (불가타 성경, 이사야서, 41장19)
Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo.
레바논의 영광이, 방백나무와 사철가막살나무와 젓나무가 다 함께 너에게 와서 내 성전 터를 영화롭게 하고 나는 내 발이 놓여 있는 곳을 영광스럽게 하리라. (불가타 성경, 이사야서, 60장13)
Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt.
나아가라, 아이들아, 나아가라. 나는 정녕 버려져 외롭게 되었다. (불가타 성경, 바룩서, 4장19)
Abietibus de Sanir exstruxerunt tibi omnia tabulata; cedrum de libano tulerunt, ut facerent tibi malum;
너의 바깥 판들은 모두 스니르의 방백나무로 짜고 레바논의 향백나무를 가져다가 네 위에 올린 돛대를 만들었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 27장5)
Ecce abies, quasi cedrus in Libano, pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine, et inter nubes elevatum est cacumen eius;
보아라, 젓나무, 레바논의 향백나무를! 가지가 멋지게 우거져 숲처럼 그늘을 드리우고 키가 우뚝 솟아 그 꼭대기가 구름 사이로 뻗어 있다. (불가타 성경, 에제키엘서, 31장3)
Cedri non fuerunt pares illi in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt ramos eius, et platani non fuerunt aequae frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius,
하느님의 동산에 있는 향백나무들도 그것과 견줄 수 없고 방백나무들도 그 가지들에 비길 수 없으며 버즘나무들은 그 줄기만도 못하였다. 하느님의 동산에 있는 어떤 나무도 아름다운 그 모습에 비길 수 없었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 31장8)
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
너는 어찌하여 형제의 눈 속에 있는 티는 보면서, 네 눈 속에 있는 들보는 깨닫지 못하느냐? (불가타 성경, 마태오 복음서, 7장3)
Aut quomodo dices fratri tuo: "Sine, eiciam festucam de oculo tuo", et ecce trabes est in oculo tuo?
네 눈 속에는 들보가 있는데, 어떻게 형제에게 ‘가만, 네 눈에서 티를 빼내 주겠다.’ 하고 말할 수 있느냐? (불가타 성경, 마태오 복음서, 7장4)
Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
위선자야, 먼저 네 눈에서 들보를 빼내어라. 그래야 네가 뚜렷이 보고 형제의 눈에서 티를 빼낼 수 있을 것이다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION