라틴어 문장 검색

Et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticam exposito puero, nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, nec multum afuit quin caperer.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 11:1)
Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur.
(카이사르, 아프리카 전기 25:6)
cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a pavore captae urbis abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 28:2)
At comites rapidum solitis hortatibus agmen ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt et velut absentem certatim Actaeona clamant (ad nomen caput ille refert), et abesse queruntur nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:1)
nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 419:2)
ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere nec procul abesse quin vi capiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 16:1)
paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti, cibum sumens in publica villa, quam appellant , cum duceretur Gratiano nuptura, ni favore propitii numinis, praesens Messalla, provinciae rector, iudiciali carpento impositam, ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam, cursu reduxisset effuso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 7:2)
Scribit etiam quod, cum Cristus diceret discipulis quia oportebat eum ire in Ierusalem et multa pati, Petrus assumpsit eum et cepit increpare illum dicens "Absit a te, Domine;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:39)
qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus, in urbem compulit, neque multum afuit quin urbs eodem impetu caperetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 557:1)
Nam,> dum abs te absum, omnes mihi labores fuere quos cepi leves Praeterquam tui carendum quod erat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 424)
pars capti classem indicant regemque Cleonymum tria milia abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 22:2)
Ita necessario atque ex tempore capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui tantum aberat a nostro castello, ut telum tormento missum adigi non posset.
(카이사르, 내란기, 3권 51:16)
Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, Nec facies oculos iam capit ista meos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 103)
itaque et domo absum et foro, quod nec eum dolorem quem de re publica capio, domus iam consolari potest nec domesticum res publica.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 6 2:5)
In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus personat;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION