라틴어 문장 검색

aequatus inter duos beneficiorum numerus, et mixtis utriusque mandatis discordia quaesita auctaque pravo certamine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장5)
quod in comparatione aequari potest cum calore fortasse solis meridiano in regione aliqua ex torridis, aucto insuper per reverberationes montium et parietum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:6)
numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum darent, peditis aequarent, quidam auctores sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 434:1)
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei?
정녕 구름 위에서 누가 주님과 견줄 수 있으며 신들 가운데 누가 주님과 비슷하겠습니까? (불가타 성경, 시편, 89장7)
aequat omnes cinis.
죽음이 모든 것을 같게 만든다. (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:2)
Credituri non fide nova, sed aucta, aut certe cum mortuus esset defecta, cum resurrexisset refecta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:55)
Munere diuino donis celestibus auctus, Spiritus a celo terre dimissus in orbe Terreno peregrinus erit, carnisque receptus Hospicio, luteum tegimen nouus hospes habebit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:7)
Laterum aequata convallatio, justae moderationis impressa sigillo, totius corporis speciem ad cumulum perfectionis eduxit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:21)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
nunc in aequatam lineatur planitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:19)
ubi amplior ira et dolor illi auctus est ex fama Alemannorum et invasione praesidii, quod amiserat, et strage ac ejectione virorum suorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:3)
Qui virtute et inaestimabili virorum inundatione impulsus, Barbicanas, exteriores scilicet muros, oppositos aequato vallo urbis, a viris arietem impellentibus gravi impetu in momento comminuit atque dejecit et viam machinae ad interiores muros et antiquos aptavit, foramenque pergrande et horrendum jam ad urbem pertransiens, infregit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:2)
In arce vero machinae ejusque coenaculis his constitutis, arietem, post deletas Barbicanas et aequatum vallum, quia tam difficile onus taedium erat amovere, ultro Christiani suo igne combusserunt, [0543D] ne tanti roboris magnitudo conductili machinae esset impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:6)
quin et lancea Dominica, quam Reymundus secum attulerat, est aucta ad sanctificandum et benedicendum populum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:2)
ne singulae eorum velut aequatis fatigentur praeliis, et evadendi de angustiis naturalibus, ac serpendi latius facultatem haberet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION