라틴어 문장 검색

et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti.
종기가 났던 그 자리에 흰 부스럼이나 희불그레한 얼룩이 생기면, 사제에게 보여야 한다. (불가타 성경, 레위기, 13장19)
Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam,
또 누구든지 화상을 입었는데, 그 상처에 희불그레한 얼룩이나 흰 얼룩이 생기면, (불가타 성경, 레위기, 13장24)
Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis.
그러나 대머리가 된 정수리나 이마에 희불그레한 병반이 나타나면, 그것은 정수리나 이마에 생겨난 악성 피부병이다. (불가타 성경, 레위기, 13장42)
Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis.
사제가 그를 살펴보아, 정수리나 앞머리에 희불그레한 부스럼이 생겨, 다른 살갗에 나타나는 악성 피부병처럼 보이면, (불가타 성경, 레위기, 13장43)
Cultus, forma, color, species, audacia, cursus Ditat eum nec in hec patitur sibi damna, quod illum Respersus candore color subrufus inaurat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:2)
Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum, ut Cassius in prino Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo Chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 3:1)
Ducissa igitur tanquam in re explorata honoribus plurimis Perkinum cumulavit, eum perpetuo nepotem suum compellans, eique tribuens titulum illum delicatum alba rosae Angliae, et ad corporis eius custodiam satellites ei assignavit ad numerum triginta hominum cum bipennibus, tunicis variegatis ex purpureo et caeruleo indutos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:20)
Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit, Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus;
(카이사르, 내란기, 1권 24:5)
Hiis itaque sic exclusis, excludendi sunt alii qui, corvorum plumis operti, oves albas in grege Domini se iactant.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:37)
Quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:2)
Albanique patres Albam ab Ascanio conditam constat, sed a quo incertum est, utrum a Creusae an a Laviniae filio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 71)
ad quam cum de Lavinio dii Penates translati nocte proxima Lavinium redissent, atque eos denuo Albam Ascanius transtulisset, et illi iterum redissent Lavinium, eos manere passus est, datis qui sacris praeessent agroque eis adsignato, quo se alerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2703)
sed cum Ascanius flagraret invidia, evocavit novercam et ei concessit Laurolavinium, sibi vero Albam constituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7608)
nam quod Livius dicit, ab Albano rege Tiberino Thybrin dictum, non procedit ideo, quia etiam ante Albam Thybris dictus invenitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3308)
tunc neque nomen erat hoc ideo ait, quia in Albano res divina a iure triumphantibus fieri solebat, scilicet quod Alba patria populi Romani habetur, unde omnis origo Romana:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1351)

SEARCH

MENU NAVIGATION