라틴어 문장 검색

Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
땅은 아직 꼴을 갖추지 못하고 비어 있었는데, 어둠이 심연을 덮고 하느님의 영이 그 물 위를 감돌고 있었다. (불가타 성경, 창세기, 1장2)
Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
하느님께서 이렇게 궁창을 만들어 궁창 아래에 있는 물과 궁창 위에 있는 물을 가르시자, 그대로 되었다. (불가타 성경, 창세기, 1장7)
Dixit vero Deus: "Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida". Factumque est ita.
하느님께서 말씀하시기를 “하늘 아래에 있는 물은 한곳으로 모여, 뭍이 드러나라.” 하시자, 그대로 되었다. (불가타 성경, 창세기, 1장9)
Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
하느님께서는 뭍을 땅이라, 물이 모인 곳을 바다라 부르셨다. 하느님께서 보시니 좋았다. (불가타 성경, 창세기, 1장10)
Dixit etiam Deus: "Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli".
하느님께서 말씀하셨다. “물에는 생물이 우글거리고, 새들은 땅 위 하늘 궁창 아래를 날아다녀라.” (불가타 성경, 창세기, 1장20)
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
이렇게 하느님께서는 큰 용들과 물에서 우글거리며 움직이는 온갖 생물들을 제 종류대로, 또 날아다니는 온갖 새들을 제 종류대로 창조하셨다. 하느님께서 보시니 좋았다. (불가타 성경, 창세기, 1장21)
benedixitque eis Deus dicens: "Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ".
하느님께서 이들에게 복을 내리며 말씀하셨다. “번식하고 번성하여 바닷물을 가득 채워라. 새들도 땅 위에서 번성하여라.” (불가타 성경, 창세기, 1장22)
Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur.
이제 내가 세상에 홍수를 일으켜, 하늘 아래 살아 숨 쉬는 모든 살덩어리들을 없애 버리겠다. 땅 위에 있는 모든 것이 숨지고 말 것이다. (불가타 성경, 창세기, 6장17)
Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
땅에 홍수가 난 것은 노아가 육백 살 되던 때였다. (불가타 성경, 창세기, 7장6)
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
노아는 아들들과 아내와 며느리들과 함께 홍수를 피하여 방주로 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 7장7)
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
이레가 지나자 땅에 홍수가 났다. (불가타 성경, 창세기, 7장10)
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.
땅에 사십 일 동안 홍수가 계속되었다. 물이 차올라 방주를 밀어 올리자 그것이 땅에서 떠올랐다. (불가타 성경, 창세기, 7장17)
Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
물이 불어나면서 땅 위로 가득 차 오르자 방주는 물 위를 떠다니게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 7장18)
Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
땅에 물이 점점 더 불어나, 온 하늘 아래 높은 산들을 모두 뒤덮었다. (불가타 성경, 창세기, 7장19)
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
물은 산들을 덮고도 열다섯 암마나 더 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION