라틴어 문장 검색

iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X19)
"tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino, folle premis ventos, nec clauso murmure raucus nescio quid tecum grave corniearis inepte, nec seloppo tumidas intendis rumpere buccas."
(페르시우스, 풍자, satire 55)
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: " Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone;
주님께서 모세와 아론에게 말씀하셨다. “너희는 가마에 있는 그을음을 두 손 가득히 쥐어라. 그리고 모세가 그것을 파라오 앞에서 공중으로 뿌려라. (불가타 성경, 탈출기, 9장8)
Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis.
그들은 가마에 있는 그을음을 쥐고 파라오 앞에 섰다. 모세가 그것을 공중으로 뿌리니, 사람과 짐승에게 궤양을 일으키는 종기가 되었다. (불가타 성경, 탈출기, 9장10)
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
은에는 도가니, 금에는 용광로 그러나 마음을 시험하시는 분은 주님이시다. (불가타 성경, 잠언, 17장3)
quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
금은 불로 단련되고 주님께 맞갖은 이들은 비천의 도가니에서 단련된다. 질병과 가난 속에서도 그분을 신뢰하여라. (불가타 성경, 집회서, 2장5)
Et fortitudo eius prae terrore transibit, et pavebunt signum principes eius, dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in Ierusalem.
그리고 그의 반석은 질겁하여 떠나가 버리고 그의 제후들은 놀라 깃발을 버리고 달아나리라. 시온에 불을 가지고 계시고 예루살렘에 화덕을 가지고 계신 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 이사야서, 31장9)
Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.
보라, 나는 너를 단련시켰으나 은을 녹이듯 하지는 않고 고난의 도가니 속에서 너를 시험하였다. (불가타 성경, 이사야서, 48장10)
Et abiit Raphael et quattuor pueri et duo cameli in Rages Mediae, et manserunt penes Gabael, et dedit illi Raphael chirographum eius et indicavit illi de Thobia filio Thobis quoniam accepit uxorem filiam Raguel et quia rogat illum ad nuptias. Et surrexit Gabael et protulit folles cum sigillis suis et numeravit pecuniam et composuit supra camelos.
그리하여 라파엘은 낙타 두 마리와 함께 하인 네 사람을 데리고, 메디아의 라게스로 가 가바엘의 집에서 묵었다. 라파엘은 가바엘에게 그 증서를 내주고, 토빗의 아들 토비야가 아내를 맞아들인 이야기며 그가 가바엘을 혼인 잔치에 초대한다는 말을 전하였다. 그러자 가바엘은 일어나, 봉인된 돈주머니들을 라파엘 앞에서 헤아린 다음 낙타에 실었다. (불가타 성경, 토빗기, 9장5)
Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit.
임금님, 저희가 섬기는 하느님께서 저희를 구해 내실 수 있다면, 그분께서는 타오르는 불가마와 임금님의 손에서 저희를 구해 내실 것입니다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장17)
Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati. (Quae sequuntur in Hebraeis voluminibus non repperi).
사드락과 메삭과 아벳 느고, 세 사람은 묶인 채로 타오르는 불가마 속으로 떨어졌다. (불가타 성경, 다니엘서, 3장23)
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
불구덩이에 던져 버릴 것이다. 그러면 그들은 거기에서 울며 이를 갈 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장42)
et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
불구덩이에 던져 버릴 것이다. 그러면 그들은 거기에서 울며 이를 갈 것이다.” (불가타 성경, 마태오 복음서, 13장50)
et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum,
발은 용광로에서 정련된 놋쇠 같고 목소리는 큰 물소리 같았습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 1장15)
Quem sibi distribuunt riui minus amnis inundat, Vel diuisa minus candescit flamma camini;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION