라틴어 문장 검색

Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: " Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est ".
아합이 나봇에게 말하였다. “그대의 포도밭을 나에게 넘겨주게. 그 포도밭이 나의 궁전 곁에 있으니, 그것을 내 정원으로 삼았으면 하네. 그 대신 그대에게는 더 좋은 포도밭을 주지. 그대가 원한다면 그 값을 돈으로 셈하여 줄 수도 있네.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 21장2)
nil potest sine te Venus fama quod bona comprobet commodi capere:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6111)
multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 73:5)
Internationales pactiones multum progredi non possunt propter Nationum voluntates quae universo omnium bono propria commoda nationalia anteferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:5)
Qui fuerit pater, Quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec Confingam, quod erit mihi bonum atque commodum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2140)
In quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 174:2)
» Quidam tamen clerici causam convertunt, quia principaliterfaciunt et dicunt verba pro humano commodo et pro bonis præbendis, etsecundario pro Dei servitio, quod facere non debent.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 77:8)
At ille Graecus, id quod fuit sapientis et praestantis viri, omnibus consulendum putavit, eaque est summa ratio et sapientia boni civis, commoda civium non divellere atque omnis aequitate eadem continere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 109:3)
Optimum fuerit proponere nobis ante oculis foenoris commoda et incommoda, ut bonum vel ponderetur vel separetur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:9)
Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare magisque voltum quam ingenium bonum habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장7)
nam cum, quaecumque bona Peripateticis, eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis bonae valetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non verbis ponderarentur, causam esse dissidendi negabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 120:2)
Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVII 5:3)
tantvmque bonis commvnibus obsto et in tantum obsum commodis publicis, ut nisi solus dimicavero, concidat universa res publica.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4353)
Est ergo ulla res tanti aut commodum ullum tam expetendum, ut viri boni et splendorem et nomen amittas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 104:1)
spes vero, exspectatio aliquod commodum adipiscendi quando videlicet quis credit se aliquod bonum assecuturum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION