라틴어 문장 검색

Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere concham rore complevit.
그러자 정말 그렇게 되었다. 기드온이 다음 날 아침 일찍 일어나 양털 뭉치를 짜자, 그 뭉치에서 물이 한 대접 가득히 나왔다. (불가타 성경, 판관기, 6장38)
"Amans quidem a coamante haec licenter potest accipere, scilicet orarium, capillorum ligamina, auri argentique coronam, pectoris fibulam, speculum, cingulum, marsupium, lateris cordulam, pectinem, manicas, chirothecas, anulum, pyxidem, species, lavamenta, vascula, repositoria, vexillum causa memoriae, et, ut generali sermone loquamur, quodlibet datum modicum quod ad corporis potest valere culturam vel aspectus amoenitatem, vel quod potest coamantis afferre memoriam, amans poterit a coamante percipere, si tamen dati acceptio omni videatur avaritae suspicione carere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 28:3)
In eodem vero prato iucundo concha residebat argenti purissima, in qua sufficienter equi potus et pabula consistebant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:5)
Colla pererrat Aurea cesaries, sed acus mediata refrenat Litigium crinis et regula pectinis instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:2)
Pacem sponte tenet crinis flammancior auro, Se sibi concillat nec opem sibi pectinis optat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:2)
Nec pecten castigat eum, non forcipis urget Morsus, tonsure non mordet apocopa crinem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:7)
Alii vero sua corpora femineis compositionibus nimis effeminant, qui suorum capillorum conciliorum pectinis subsidio in tanta pace conciliant, ut ne lenis aura in eis possit suscitare tumultum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:18)
Caesaries inducias adepta litigii, artificiosi pectinis fatebatur industriam, moderatae tamen comptionis libramine jacebat ornata, ne si comptionibus vagaretur anomalis, in femineam demigrare videretur mollitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:6)
Ille namque aenea concha supposita, brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 4:3)
Hanc sua conca tegit, cornua longa latent.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:2)
Quod geris in conca, cibus est.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:6)
tibi surripit illum Conca cibum.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:7)
concam frange cibusque cadet.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:8)
Vt concam lanies, pro uiribus utere sensu.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:9)
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria.
(아풀레이우스, 변명 32:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION