라틴어 문장 검색

itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbaverant primo Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 9:1)
Namque temperatissimae ad utramque partem et corporum membris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia gentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장38)
et quamquam plus virium, prope duplicatus legionum auxiliorumque numerus erat Valenti, studia tamen militum in Caecinam inclinabant, super benignitatem animi, qua promptior habebatur, etiam vigore aetatis, proceritate corporis et quodam inani favore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장6)
simul atque deposuerit corpus, recipit suum vigorem et natura utitur propria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 72438)
Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, ut scirem, an illum totiens eundem invenirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 13:1)
quin et supremo cum lumine vita reliquit quia, ut diximus, occurrit debere eas statim post corpus depositum redire in suum vigorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7351)
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 41)
abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 608:1)
Ut vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potuit, primum animus vigorem suum, deinde corpus quoque expectatione maturius recupera vit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 18:1)
quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:5)
modo sint ut corpora terra edita terrenis quibus est vigor ex elementis;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2292)
Inde illi post septimum et septuagensimum annum aurium oculorum vigor integer, inde agile et vividum corpus solaque ex senectute prudentia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 10:1)
) Utque asseveraret eumdem esse in anima semper vigorem, sed usum ejus hebescere in animabus corporis densitate, adjecit: ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:38)
Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:1)
Altior autem sensus provocat nos, ut hoc putemus vigorem mentis in anima esse, et animam in corpore, quod est paterfamilias in domo sua.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION