라틴어 문장 검색

Quod siccae redolet palus lacunae, Crudarum nebulae quod Albularum, Piscinae vetus aura quod marinae, Quod pressa piger hircus in capella, Lassi vardaicus quod evocati, Quod bis murice vellus inquinatum, Quod ieiunia sabbatariarum, Maestorum quod anhelitus reorum, Quod spurcae moriens lucerna Ledae, Quod ceromata faece de Sabina, Quod volpis fuga, viperae cubile, Mallem quam quod oles olere, Bassa.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, IV1)
Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
그것을 날로 먹거나 물에 삶아 먹어서는 안 된다. 머리와 다리와 내장이 있는 채로 불에 구워 먹어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 12장9)
Etiam, antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis et dicebat immolanti: " Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti; non enim accipiet a te carnem coctam sed crudam ".
게다가 굳기름을 태우기도 전에 사제의 시종이 와서, 제사를 바치는 사람에게 말하였다. “사제님께 구워 드리게 고기를 내놓으시오. 그분이 받으시는 것은 삶은 고기가 아니라 날고기요.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장15)
ab eo, qui portat hyacinthum et coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio et timor mortis et iracundia perseverans et contentio.
자주색 옷을 입고 왕관을 쓴 자부터 누더기를 걸친 자에 이르기까지, (불가타 성경, 집회서, 40장4)
juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:2)
Vos animae illustres heroum, umbraeque recentes, Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crudis Corpora vulneribus, quibus haec optabilis orbi Parta quies, nondum Nassovo abducite vestro Fida satellitia, at solitis stipate catervis
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 18:4)
Ore cicatrices) vultuque ostentat honesta Rostrorum signa, et crudos in pectore morsus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:1)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Genarum ignis purpureus, rosarum succensus murice, dulci flamma faciem amicabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:15)
Quarum prima rosei coloris flammata murice, rosam visibus praesentabat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:50)
Illic forma rosae, picta fideliter, A vera facie devia paululum, Aequabat proprio murice purpuram, Telluremque suo sanguine tinxerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:1)
Ver, quasi fullo novus, reparando pallia pratis Horum succendit muricis igne togas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:3)
Sic urtica rosis, alga hyacinthis, Argento scoria, murice fucus [0461B] Formae pauperiem palliat, ut sic Interdum redimant crimina vultus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:7)
Et si crudiores sunt passiones tuae nuper fortasse de Aegypto egredientes, operito eas, et lento calore excoque;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:30)
Sunt enim plurima quae cruda displiceant, cocta delectent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION