라틴어 문장 검색

Abite, oro, et diligentius praeparate et curiosius agite; et considerate locum, ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi; dictum est enim ad me quod callidus sit valde.
이제 가서 철저히 준비하여라. 내가 듣기에 그는 아주 꾀가 많다고 하니, 그가 어디로 가는지, 누가 그를 보았는지 잘 알아보아라. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 23장22)
Iter pigrorum quasi saepes spinarum, via sollertium complanata.
게으름뱅이의 길은 가시밭 같지만 올곧은 이들의 앞길은 잘 닦여 있다. (불가타 성경, 잠언, 15장19)
Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est.
부지런한 이의 계획은 반드시 이익을 남기지만 조급한 자는 모두 궁핍만 겪게 된다. (불가타 성경, 잠언, 21장5)
Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia.
그렇다, 나는 이 모든 것을 내 마음에 두어 고찰해 보았는데 의인들도 지혜로운 이들도 그들의 행동도 하느님의 손안에 있었다. 사랑도 미움도 인간은 알지 못한다. 그 앞에 있는 모든 것이 허무일 뿐. (불가타 성경, 코헬렛, 9장1)
Altiora te ne quaesieris et fortiora te ne scrutatus fueris; sed, quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.
너는 명령을 받은 일에만 전념하여라. 숨겨진 일은 너에게 필요한 것이 아니다. (불가타 성경, 집회서, 3장22)
Multi autem ex his, qui fuerant curiosa sectati, conferentes libros combusserunt coram omnibus; et computaverunt pretia illorum et invenerunt argenti quinquaginta milia.
또 마술을 부리던 자들 가운데 많은 이가 자기 책들을 모아 모든 사람 앞에서 불살라 버렸다. 그 책들을 값으로 따져 보니 은돈 오만 냥어치나 되었다. (불가타 성경, 사도행전, 19장19)
simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
게다가 이 집 저 집 돌아다니며 빈둥거리는 버릇을 익힐 것입니다. 빈둥거릴 뿐만 아니라, 해서는 안 될 말을 하며 수다나 떨고 남의 일에 참견이나 할 것입니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 5장13)
idcirco nil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:8)
Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, et nihil operantes,sed curiose agentes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:3)
unus exterior quem continuum aiunt periti, vel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:6)
Dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes, inter utriusque exercitus castra occulte transgressi, invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita concremassent, ni clausis aditibus repercussi, quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 11장 4:1)
id nimirum sollerti colligens mente, quod castra supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido communiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 12:3)
pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni, barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo, ad usque lucis principium, lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis, nullus ad erumpendi copiam facile perveniret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 3:1)
Quod hostes sollertissime contemplati, per contrarias ripas leniter incedentes, ubi nostros figere tentoria, procul cernebant, ipsi quoque noctes agebant exsomnes, custodientes pervigili studio, ne transitus temptaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION