라틴어 문장 검색

Agri ementur pecunia et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testes adhibebuntur in terra Beniamin et in circuitu Ierusalem, in civitatibus Iudae et in civitatibus montanis et in civitatibus Sephelae et in civitatibus, quae ad austrum sunt, quia convertam sortem eorum ", ait Dominus.
벤야민 땅과 예루살렘 주변에서, 유다 성읍들과 산악 지방 성읍들에서, 평원 지대 성읍들과 네겝 성읍들에서 사람들이 돈을 주고 밭을 사서, 계약서를 꾸미고 봉인한 다음 증인을 세울 것이다. 내가 그들의 운명을 되돌렸기 때문이다. 주님의 말씀이다.” (불가타 성경, 예레미야서, 32장44)
et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
거기에서 너희가 원하는 것은 무엇이든지, 소나 양, 포도주나 독주, 그리고 마음에 드는 것은 무엇이든지 돈을 주고 사서, 주 너희 하느님 앞에서 먹으며, 너희와 너희의 온 집안이 기뻐해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 14장26)
igitur studiose eme de hac pecunia boves, arietes, agnos et oblationes et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem.
그 돈으로 어김없이 황소와 숫양과 어린양, 그리고 그것들에 곁들일 곡식 제물과 제주를 사서, 예루살렘에 있는 그대들의 하느님 집 제단에서 바쳐라. (불가타 성경, 에즈라기, 7장17)
Cibos emetis ab eis pecunia et comedetis; etiam aquam emptam haurietis et bibetis.
너희는 그들에게 돈을 주고 먹을 것을 사 먹고, 물도 돈을 주고 사 마셔야 한다. (불가타 성경, 신명기, 2장6)
unam rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis vectigalibus per quinquennium reciperetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:6)
nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram et quidem me causa facere et rei publicae cui illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 3:2)
Fidicina Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem, neque me quidem emere quisquam ulla pecunia potuit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 496)
Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi, pro quibus pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus, pro quibus nos ipsos inpendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:1)
cum Donato in accidentium congruentia nectere dictiones, cum sapientia nostris temporibus nullius fructus praemietur stipendiis, nullius famae eam aura favorabilis extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat praeconia?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:30)
Nec pecunia quidem, ad amicitias emendas, nec vis ulla ad pericula propulsanda, civitatibus novis aderat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.81)
qui emisset, eius essetne ea pecunia?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2175)
dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimum praedium meo nomine emisse.
(아풀레이우스, 변명 99:8)
Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 3:1)
Perseus hanc ipsam superbiam - quippe ex fiducia virium esse - timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 689:1)
Tabulae vero novae quid habent argumenti, nisi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 110:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION