라틴어 문장 검색

hic gravior illo pestis, hic hostis deum hominumque templis expulit superos suis civesque patria, spiritum fratri abstulit, hausit cruorem matris - et lucem videt fruiturque vita noxiam atque animam trahit!
(세네카, 옥타비아 4:13)
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
그러고 나서 아브라함은 아비멜렉의 종들이 빼앗은 우물 때문에 아비멜렉에게 따졌다. (불가타 성경, 창세기, 21장25)
dicens: "Benedictus Dominus, Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei".
말하였다. “나의 주인에게 당신 자애와 신의를 거절하지 않으셨으니, 내 주인 아브라함의 하느님이신 주님께서는 찬미받으소서. 주님께서는 이 몸을 내 주인의 아우 집에 이르는 길로 이끌어 주셨구나.” (불가타 성경, 창세기, 24장27)
et locutus est eis Isaac: " Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis? ".
이사악이 그들에게 “그대들은 나를 미워하여 쫓아내고서, 무슨 일로 나에게 왔소?” 하고 물으니, (불가타 성경, 창세기, 26장27)
Illa respondit: " Parumne tibi videtur, quod praeripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ". Ait Rachel: " Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ".
레아가 그에게 대답하였다. “내 남편을 가로챈 것으로는 모자라, 내 아들의 합환채까지 가로채려느냐?” 그러자 라헬이 말하였다. “좋아요. 언니 아들이 가져온 합환채를 주면, 그 대신 오늘 밤에는 그이가 언니와 함께 자게 해 주지요.” (불가타 성경, 창세기, 30장15)
Quae concepit et peperit filium dicens: " Abstulit Deus opprobrium meum ";
그리하여 라헬은 임신하여 아들을 낳고, “하느님께서 나의 수치를 없애 주셨구나.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 창세기, 30장23)
Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac ".
하느님께서 우리 아버지에게서 거두신 재물은 모두 우리와 우리 아들들의 것입니다. 그러니 이제 하느님께서 당신께 분부하신 대로 다 하십시오.” (불가타 성경, 창세기, 31장16)
Respondit Iacob: " Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me.
야곱이 라반에게 대답하였다. “장인어른께서 제 아내들을 빼앗아 가지나 않을까 하는 생각에 두려웠기 때문입니다. (불가타 성경, 창세기, 31장31)
Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer ". Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.
그러나 장인어른께서 저희 가운데 누구에게서든 어른의 신들을 발견하신다면, 그자는 죽어 마땅합니다. 제 짐 속에 장인어른의 것이 있는지, 저희 친족들이 보는 앞에서 찾아내어 가져가십시오.” 야곱은 라헬이 그것들을 훔쳤다는 사실을 모르고 있었던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 31장32)
post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in patibulo, et comedent volucres carnes tuas ".
이제 사흘이 지나면, 파라오께서 나리를 불러올려 나무에 매달 것입니다. 그러면 새들이 나리의 살을 쪼아 먹을 것입니다.” (불가타 성경, 창세기, 40장19)
dixit pater Iacob: " Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt ".
아버지 야곱이 그들에게 말하였다. “너희가 내게서 자식들을 빼앗아 가는구나! 요셉이 없어졌고 시메온도 없어졌는데, 이제 벤야민마저 데려가려 하는구나. 이 모든 것이 나에게 들이닥치다니!” (불가타 성경, 창세기, 42장36)
sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac condasque in sepulcro maiorum meorum ". Cui respondit Ioseph: " Ego faciam, quod iussisti ".
내가 조상들과 함께 잠들게 되거든 나를 이집트에서 옮겨 그분들의 무덤에 묻어 다오.” 요셉이 “제가 꼭 아버지의 말씀대로 하겠습니다.” 하고 대답하자, (불가타 성경, 창세기, 47장30)
Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
유다에게 조공을 바치고 민족들이 그에게 순종할 때까지 왕홀이 유다에게서, 지휘봉이 그의 다리 사이에서 떠나지 않으리라. (불가타 성경, 창세기, 49장10)
Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: " Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino ".
파라오가 모세와 아론을 불러 말하였다. “너희는 주님께 기도하여 나와 내 백성에게서 개구리들을 물리쳐 다오. 그러면 내가 너희 백성을 내보내어, 주님께 제사를 드릴 수 있게 해 주겠다.” (불가타 성경, 탈출기, 8장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION