라틴어 문장 검색

et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariae: " Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt? ".
자기 동료들과 사마리아 군대 앞에서 말하였다. “힘도 없는 유다인들이 무얼 한다는 거지? 성벽을 보수하고 제사를 바치겠다고? 하루 만에 일을 끝낸다는 것인가? 불타 버린 돌들을 먼지 더미에서 꺼내 쓰겠다는 말인가?” (불가타 성경, 느헤미야기, 3장34)
Cui illa respondit: " Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcumque pollicitus es, concessa tibi a Domino ultione atque victoria de hostibus tuis filiis Ammon ".
그러자 딸이 입타에게 말하였다. “아버지, 아버지께서는 주님께 직접 약속하셨습니다. 주님께서 아버지의 원수인 암몬 자손들에게 복수해 주셨으니, 이미 말씀하신 대로 저에게 하십시오.” (불가타 성경, 판관기, 11장36)
Dixitque Naaman: " Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.
그러자 나아만은 이렇게 말하였다. “그러시다면, 나귀 두 마리에 실을 만큼의 흙을 이 종에게 주십시오. 이 종은 이제부터 주님 말고는 다른 어떤 신에게도 번제물이나 희생 제물을 드리지 않을 것입니다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 5장17)
Nam aut ita consistendum est, ut id quo de agitur factum neges aut, si factum fateare, neges eam vim habere atque id esse quod adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve defendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 1:2)
nam si hominem occidere saepe virtus, liberos necare nonnunquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc dictu, si communis utilitas exegerit, facere conceditur, ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 43:1)
Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:6)
quod si indignaris ausos esse id facere, concede nobis ut doleamus ne hoc quidem abs te Bruto et Cassio tribui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 1:3)
Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita videri ut non eodem modo falsum etiam possit [ita] videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:4)
quapropter si tibi indicium postulas dari quod tecum una fecerit, concedo, si id lege permittitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 1:3)
cetera lascivae faciant, concede, puellae, et siquis male vir quaerit habere virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:363)
haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 142:1)
ego tamen patrio animo victus faciam Ut tibi concedam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 26)
Nimia concedendo interdum stultitia fit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 410)
Ut enim Epicurus veretur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri, quaecumque fiant, (si enim alterum utrum ex aeternitate verum sit, esse id etiam certum et, si certum, etiam necessarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:7)
Denique et nonnulli liberum ad hoc reduxerunt arbitrium, ut his tantum ipsi concedant quae et bene facere et male possunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION