라틴어 문장 검색

Interius ubere glaebae satis admodum laeta, ortorum nemorumque amoenitatae gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum et iumentorum non mediocriter fertilis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:4)
donec veniam et transferam vos in terram, quae similis terrae vestrae est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum olei ac mellis; et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit dicens: "Dominus liberabit nos!".
때가 되면 내가 와서 너희를 너희 땅과 다름없는 땅으로, 곧 곡식과 새 포도주의 땅, 빵과 포도밭의 땅, 새 올리브 기름과 꿀이 나는 땅으로 너희를 데려가겠다. 그러면 너희는 죽지 않고 살 것이다. 히즈키야가 ‘주님께서 우리를 구해 내신다.’ 하면서 너희를 부추길 때, 그의 말을 듣지 마라. (불가타 성경, 열왕기 하권, 18장32)
Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham.
거기에서 그들은 기름지고 좋은 목장을 찾아내었다. 그 땅은 사방이 넓고 조용하고 평화로웠다. 전에 그곳에 살던 주민들은 함족이었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 4장40)
Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus.
그는 평원 지대와 평야에 많은 가축을 가지고 있었으므로, 광야에 탑들을 세우고 저수 동굴을 많이 팠다. 산악 지방과 기름진 땅에는 농부들과 포도밭 일꾼들을 두었다. 그는 땅을 사랑하는 사람이었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 26장10)
Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
계곡의 흙더미는 그를 부드럽게 덮어 주지. 모든 사람이 그의 뒤를 따르고 그를 앞서 간 자들도 무수하다네. (불가타 성경, 욥기, 21장33)
Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum.
그곳의 돌은 청옥의 자리 흙가루는 금을 품고 있다네. (불가타 성경, 욥기, 28장6)
quando funditur pulvis in solidum, et glebae compinguntur?
먼지가 덩어리로 굳어지고 흙덩이들이 서로 달라붙을 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장38)
Numquid alligabis taurum ferum ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te?
너는 밧줄로 들소를 고랑에다 맬 수 있느냐? 그것이 네 뒤를 따라 골짜기를 갈겠느냐? (불가타 성경, 욥기, 39장10)
Sulcos eius irrigans, glebas eius complanans imbribus emollis eam, benedicis germini eius.
그 고랑에 물을 대시고 두둑을 고르시며 비로 부드럽게 하시어 새싹들에게 강복하십니다. (불가타 성경, 시편, 65장11)
Adhuc terram non fecerat et campos et initium glebae orbis terrae.
그분께서 땅과 들을, 누리의 첫 흙을 만드시기 전이다. (불가타 성경, 잠언, 8장26)
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
가슴을 쳐라, 아름다운 들판과 열매 풍성한 포도나무를 생각하며, (불가타 성경, 이사야서, 32장12)
" Quod cum cognovissent scolares, ceperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere, ut vere eos /f.12rc/ priores philosophos imitari crederes, de quibus et Jheronimus in secundo Contra Jovinianum his commemorat verbis:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:4)
'Fertilior seges est alienis semper in agris, vicinumque pecus grandius uber habet.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 29:1)
Sic, dum foecundis Cadmus dat semina sulcis, Terra tumet praegnans, animataque gleba laborat, Luxuriatur ager segete spirante, calescit Omne solum, crescitque virorum prodiga messis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 4:3)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION