라틴어 문장 검색

Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
그러니 어리석은 자가 되지 말고, 주님의 뜻이 무엇인지 깨달으십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 5장17)
nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 4장3)
quo cum essent profecti et Pausanias placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum iam in eo esset ut comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, insidias sibi fieri intellexit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:2)
quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 90:2)
reliquum est ut, cum cognorim pluribus rebus quid tu et de bonorum fortuna et de rei p. calamitatibus sentires, nihil a te petam nisi ut ad eam voluntatem, quam tua sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea, quanti me a te fieri intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 9 2:3)
ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim, sum mihi ipse testis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 10 1:1)
atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque vitae suae neque regno diceret se aut intellegere fieri aut etiam suspicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 7:2)
quae sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac severa iudicia fiant intellegis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장2)
Effice, ut quomodo fiat intellegam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:3)
quae iacta initio risum pugnantibus concitarunt, neque quare id fieret poterat intellegi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 5:2)
Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri ut liberi a parentibus amentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 81:1)
Altero fit ut intellegamus, altero ut videre videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:6)
Cum eo si locuta eris, intelleges quid fieri velim ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 105)
nam et sequitur 'congerere arboribus caeloque educere certant'. et aram, quae ante sepulcrum fieri consuevit, intellegere non possumus, ut stant manibus arae, cum nondum facta sit funeratio, quae praecedit sepulcrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1772)
ardet apex capiti ex sequentibus intellegimus Aeneae armorum fieri descriptionem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2701)

SEARCH

MENU NAVIGATION