라틴어 문장 검색

Hae sunt habitationes de quibus dicit Dominus, multas mansiones esse apud Patrem suum, quas suis, pergens ad Patrem, discipulis praepararet (Joan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:5)
nam et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio et totius viae finis quieta eorumque esset sedes illa et habitatio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:4)
et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
그들의 거주지는 메사에서 동부 산악 지방인 스파르 쪽까지였다. (불가타 성경, 창세기, 10장30)
Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
아브람은 다시 길을 떠나 차츰차츰 네겝 쪽으로 옮겨 갔다. (불가타 성경, 창세기, 12장9)
Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
그는 네겝을 떠나 차츰차츰 베텔까지, 곧 그가 처음에 베텔과 아이 사이에 천막을 쳤던 곳까지 옮겨 갔다. (불가타 성경, 창세기, 13장3)
Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
이들이 이스마엘의 아들들이고, 또 마을과 고을에 따라 본 그들의 이름으로서, 열두 부족의 족장들이다. (불가타 성경, 창세기, 25장16)
motus Isaac dixit ad eum: " Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper.
그러자 아버지 이사악이 그에게 대답하였다. “네가 살 곳은 기름진 땅에서 저 위 하늘의 이슬에서 멀리 떨어져 있으리라. (불가타 성경, 창세기, 27장39)
Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
이스라엘 자손들이 이집트에서 산 기간은 사백삼십 년이다. (불가타 성경, 탈출기, 12장40)
Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
이스라엘 자손들의 온 공동체는 주님의 분부대로 신 광야를 떠나 차츰차츰 자리를 옮겨 갔다. 그들은 르피딤에 진을 쳤는데, 백성이 마실 물이 없었다. (불가타 성경, 탈출기, 17장1)
Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.
그 모든 여정 중에 이스라엘의 온 집안이 보는 앞에서, 낮에는 주님의 구름이 성막 위에 있고, 밤에는 불이 그 구름 가운데에 자리를 잡았다. (불가타 성경, 탈출기, 40장38)
et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.
이렇게 그는 성소를 위하여 속죄 예식을 거행하는데, 그것은 이스라엘 자손들의 부정과 허물, 그리고 그들의 모든 잘못 때문이다. 그는 또 부정한 그들 가운데에 있는 만남의 천막을 위해서도 같은 예식을 거행한다. (불가타 성경, 레위기, 16장16)
Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris.
‘너희는 엿새 동안 일을 할 수 있다. 그러나 이렛날은 안식일로서 거룩한 모임을 여는 안식의 날이니, 어떤 일도 해서는 안 된다. 이날은 너희가 사는 곳 어디에서나 지켜야 하는 주님의 안식일이다.’ (불가타 성경, 레위기, 23장3)
Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris generationibus in cunctis habitationibus vestris.
너희는 어떤 일도 해서는 안 된다. 이는 너희가 사는 곳 어디에서나 대대로 지켜야 하는 영원한 규칙이다. (불가타 성경, 레위기, 23장31)
" Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis,
“너는 이스라엘 자손들에게 일러라. 그들에게 이렇게 말하여라. ‘너희는 이제 내가 너희에게 주어 살게 될 땅에 들어가, (불가타 성경, 민수기, 15장2)
Scopuli torrentium inclinati sunt in habitationem Ar et recumbunt in finibus Moabitarum ".
그 개천들의 벼랑은 아르의 거주지로 뻗어 있고 모압의 경계를 따라 이어진다.” (불가타 성경, 민수기, 21장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION