라틴어 문장 검색

Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur.
그분께서는 눈에게 “땅에 내려라.” 명령하시고 큰비에게는 “세차게 내려라.” 명령하십니다. (불가타 성경, 욥기, 37장6)
" Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris,
“사람의 아들아, 예루살렘에게 이렇게 말하여라. ‘너는 격분의 날에 깨끗해지지도 못하고, 비를 얻지도 못한 땅이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 22장24)
Qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar fluminis,
그분께서 물기를 뽑아 올리시니 안개에서 비가 걸러진답니다. (불가타 성경, 욥기, 36장27)
negantes enim te nosse impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt, novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi et per ignem consumpti.
당신을 알아 모시기를 거부하는 악인들은 당신의 억센 팔에 채찍질을 당하고 이상한 비와 우박과 그치지 않는 폭우에 쫓기고 불에 타 죽었습니다. (불가타 성경, 지혜서, 16장16)
Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.
그리하여 소나기가 거두어지고 봄비도 내리지 않게 되었다. 그런데도 너는 탕녀의 이마를 하고 부끄러워하기를 마다한다. (불가타 성경, 예레미야서, 3장3)
Descendet sicut pluvia in gramen et sicut imber irrigans terram.
그가 풀밭 위의 비처럼, 땅을 적시는 소나기처럼 내려오게 하소서. (불가타 성경, 시편, 72장6)
et ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt.
나는 그들과 내 동산 둘레에 복을 내리겠다. 또 제때에 비를 내려 주리니, 그 비가 복이 될 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 34장26)
Exspectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
그들은 나를 비처럼 고대하였고 봄비를 향하듯 입을 벌렸지. (불가타 성경, 욥기, 29장23)
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina.
나의 가르침은 비처럼 내리고 나의 말은 이슬처럼 맺히리라. 푸른 들에 내리는 가랑비 같고 풀밭에 내리는 소나기 같으리라. (불가타 성경, 신명기, 32장2)
Cur Phebus sitiens estuque caloris hanelus, Haurit ab Oceano potus, sua pocula uertit In nubes, crasso suspendit in aere nimbi Vasa, cyphos ymbris uarii pluuieque lagenas;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:17)
nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 5:4)
a pluvio vindicat imbre tholus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권177)
Qualiter austrinos Boree sitis ebibit imbres Emundatque uias pluuiis quasi scopa uiarum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:21)
quoniam in id tempus ab aestivo solstitio convenit inter peritos rei rusticae non esse arandum, nisi si magnis, ut fit non numquam, subitaneis imbribus quasi hibernis pluviis terra permaduerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:2)
imber ruperat impetum pluviae ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5481)

SEARCH

MENU NAVIGATION