라틴어 문장 검색

Et ille ait: " Nonne dixi tibi quod, quidquid mihi Dominus imperaret, hoc facerem? ".
그러자 발라암이 발락에게 대답하였다. “주님께서 일러 주시는 것밖에는 아무 말도 하지 못한다고 제가 말씀드리지 않았습니까?” (불가타 성경, 민수기, 23장26)
Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,
“너희 가운데 재능 있는 이는 모두 와서, 주님께서 명령하신 모든 것을 만들어라. (불가타 성경, 탈출기, 35장10)
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina:
모세는 주님의 분부에 따라 파란 광야에서 그들을 보냈다. 그 사람들은 모두 이스라엘 자손들의 우두머리였다. (불가타 성경, 민수기, 13장3)
Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante fores tabernaculi conventus,
모세는 주님께서 명령하신 대로 하였다. 공동체가 만남의 천막 어귀로 모여 오자, (불가타 성경, 레위기, 8장4)
Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus.
그러고는 타작마당으로 내려가서 시어머니가 시킨 대로 다 하였다. (불가타 성경, 룻기, 3장6)
Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum petrae Etam dixeruntque ad Samson: " Nescis quod Philisthim imperent nobis? Quare hoc nobis facere voluisti? ". Quibus ille ait: " Sicut fecerunt mihi, feci eis ".
그래서 유다 사람 삼천 명이 에탐 바위 틈으로 내려가서 삼손에게 말하였다. “자네는 필리스티아인들이 우리를 지배한다는 것을 알지 않나? 그런데 어째서 우리에게 이런 일을 하였단 말인가?” 삼손이 그들에게, “저들이 나에게 한 대로 나도 저들에게 한 것뿐이오.” 하고 대답하자, (불가타 성경, 판관기, 15장11)
Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
또 그 모든 성읍에 큰 방패와 창을 갖추어 놓고 그곳들을 매우 튼튼하게 만들었다. 그래서 유다와 벤야민이 그의 지배 아래 남게 되었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 11장12)
et ait: " Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius;
사무엘은 이렇게 말하였다. “이것이 여러분을 다스릴 임금의 권한이오. 그는 여러분의 아들들을 데려다가 자기 병거와 말 다루는 일을 시키고, 병거 앞에서 달리게 할 것이오. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 8장11)
et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna.
그들을 그 땅에서, 이스라엘의 산악 지방에서 한 민족으로 만들고, 한 임금이 그들 모두의 임금이 되게 하겠다. 그리하여 다시는 두 민족이 되지 않고, 다시는 결코 두 왕국으로 갈라지지 않을 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 37장22)
Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos.
이스라엘 자손들은 여호수아가 명령한 대로 하였다. 그들은 주님께서 여호수아에게 이르신 대로, 이스라엘 자손들의 지파 수대로 요르단 강 한복판에서 돌 열두 개를 메고 나와, 그들이 하룻밤을 묵을 곳까지 가져다가 그곳에 내려놓았다. (불가타 성경, 여호수아기, 4장8)
Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: " Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ".
그러자 모든 사람이 몹시 놀라, “이게 대체 어떤 말씀인가? 저이가 권위와 힘을 가지고 명령하니 더러운 영들도 나가지 않는가?” 하며 서로 말하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 4장36)
sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 32장2)
Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus qui servo suo uti furtum faceret imperavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 25:1)
sese paratos esse portas aperire, quaeque imperaverit facere et L.
(카이사르, 내란기, 1권 20:9)
Re renuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 32장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION