라틴어 문장 검색

Nemorosi frutectosique tractus duplex cura est vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis vel, si rarae sunt, tantum succidendis incendendisque et inarandis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 11:2)
Disiectum deinde protinus fimum inarari et obrui convenit, ne solis halitu vires amittat et ut permixta humus praedicto alimento pinguescat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:1)
nam ubi vel uligo vel alia quae pestis segetem enecat,ibi columbinum stercus vel, si id non est, folia cupressi convenit spargi et inarari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 9:2)
Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque et similiter, eum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque oecabimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 6:1)
quod cum exili loco circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 5:3)
at quotiens neruorum causa marinis Albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat ut insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico uerbo duretam uocabat, manus ac pedes alternis iactaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:3)
et ille nunc superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia ut albulus columbus aut Adoneus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 293)
Africa albula harundinea asinastra, atra palusca, Augusta bifera Carica, caldica alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiva duricoria Herculanea Liviana ludia leptoludia Marsica Numidica pulla Pompeiana praecox, Tellana atra.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:3)
cui rector aquarum Albula navigerum per freta pandit iter:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCVIII3)
albula nomen antiquum hoc nomen a colore habuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3321)
hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
pax ita convenerat ut Etruscis Latinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 40:1)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION