라틴어 문장 검색

Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt.
그분께서는 아프게 하시지만 상처를 싸매 주시고 때리시지만 손수 치유해 주신다네. (불가타 성경, 욥기, 5장18)
Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;
주님께서 나에게 기름을 부어 주시니 주 하느님의 영이 내 위에 내리셨다. 주님께서 나를 보내시어 가난한 이들에게 기쁜 소식을 전하고 마음이 부서진 이들을 싸매어 주며 잡혀간 이들에게 해방을, 갇힌 이들에게 석방을 선포하게 하셨다. (불가타 성경, 이사야서, 61장1)
Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem combustionis.
온 세상을 무너뜨리는 파괴자 산아 내가 너에게 맞서리라. 주님의 말씀이다. 내 팔을 네 위에 펼쳐 너를 바위에서 굴려 내리고 너를 불에 탄 산으로 만들리라. (불가타 성경, 예레미야서, 51장25)
MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te, filia Ierusalem? Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion? Magna est enim velut mare contritio tua; quis medebitur tui?
딸 예루살렘아 나 네게 무엇을 말하며 너를 무엇에 비기리오? 처녀 딸 시온아 너를 무엇에다 견주며 위로하리오? 네 파멸이 바다처럼 큰데 누가 너를 낫게 하리오? (불가타 성경, 애가, 2장13)
Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum,
우리는 이 사람이 흑사병 같은 자로서, 온 세상에 있는 모든 유다인들 사이에 소요를 부추기는 자며 나자렛 분파의 괴수라는 사실을 알게 되었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 24장5)
Qui in Ecclesia aliqua prava sapiunt, si correcti contumaciter resistunt, et sua pestifera dogmata emendare nolunt, sed et defendere persistunt, haeretici fiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:50)
Quod scilicet Democritus Hypocrati medico tradidisse fertur, cum eum quasi insanum cunctis Democriti civibus id opinantibus in custodia medendi causa viseret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:8)
Quod si parva fidelibus videantur, quae juxta philosophos de virtute diximus harmonica, nisi et sacrae Scripturae testimonio id confirmemus, occurrat memoriae qualiter spiritu malo in Saul irruente, actum est prudentium virorum consilio vim harmonicae suavitatis non ignorantium, ut vesaniae tantae stimulis Davidici moduli mederentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:11)
distantes vero suas non possunt mutuas agnoscere poenas, sed unumquemque oportet suis mederi angustiis et poenarum suarum esse remedium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:4)
Monacharum igitur penitus contemnamus amorem et earum solatia quasi pestifera refutemus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:6)
Et quamvis multum credamur in amoris arte periti et amoris praedocti remedia, vix tamen eius novimus pestiferos laqueos evitare et sine carnis (nos) contagione removere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:12)
Nec caeteros cautus mederi
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:4)
Si tamen officio finis respondeat, alter Non orantis erit error, non culpa medentis, Si primus finis fraudetur fine secundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:9)
Hoc etiam mei fuit consilii, ut nullius conversionis retrogradatione pestifera, venereae complexionis termini analogicae praedicationis jura servantes, suarum vices sedium alternarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:30)
Sed, quia nostrum est erroneae divagationis anfractibus compati condolendo, in ejus insensatae voluntatis exhibitione pestifera, non valeo non moveri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION