라틴어 문장 검색

nunc quoque dant verbo plurima signa fidem, pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis veterum lingua februa nomen erat, quaeque capit lictor domibus purgamina versis torrida cum mica farra, vocantur idem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권12)
et vos orate, coloni, perpetuam pacem pacificumque ducem, farra deae micaeque licet salientis honorem detis et in veteres turea grana focos, et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권280)
inmunis aram si tetigit manus, non sumptuosa blandior hostia, mollivit aversos Penatis farre pio et saliente mica.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 235)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant.
그러나 밀과 귀리는 늦게 나오는 것들이었으므로 못 쓰게 되지는 않았다. (불가타 성경, 탈출기, 9장32)
Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum
너희가 주님에게 맏물 제물을 바치려면, 이삭을 불에 볶아 굵게 빻은 햇곡식을 너희의 맏물 제물로 바쳐야 한다. (불가타 성경, 레위기, 2장14)
De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus.
사제는 햇곡식과 기름을 조금 덜어 내어, 유향 전부와 함께 기념 제물로 살라 연기로 바친다. 이것은 주님을 위한 화제물이다.’ (불가타 성경, 레위기, 2장16)
Nonne, cum adaequaverit faciem eius, spargit nigellam et serit cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus suis?
그보다는 밭을 고르고 나서 검정풀 씨를 뿌리고 소회향 씨를 뿌린 다음 줄줄이 밀을 심고 적당한 자리에 보리를, 가장자리에는 귀리를 심지 않느냐? (불가타 성경, 이사야서, 28장25)
Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
너는 밀과 보리와 누에콩과 불콩과 기장과 귀리를 가져다가, 그릇 하나에 담아 네가 먹을 빵을 만들어라. 그리고 네가 옆구리를 바닥에 대고 누워 있는 동안, 곧 삼백구십 일 동안 그 빵을 먹어라. (불가타 성경, 에제키엘서, 4장9)
At illa dixit: " Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum ".
그러자 그 여자가 “주님, 그렇습니다. 그러나 강아지들도 주인의 상에서 떨어지는 부스러기는 먹습니다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 15장27)
At illa respondit et dicit ei: " Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ".
그러자 그 여자가, “주님, 그러나 상 아래에 있는 강아지들도 자식들이 떨어뜨린 부스러기는 먹습니다.” 하고 응답하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 7장28)
nec tantum ponas bolum in ore tuo, ut micae defluanthinc et inde, ne dicaris gluto;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:10)
Illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite, nequo casu ferarum deleretur luctificus calor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 9:2)
Venatur michi farra labor, tibi fercula furtum.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:15)
Mundo farre fruor, tu fedas omnia tactu.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION