라틴어 문장 검색

ne sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa, fecerunt servi Milonis, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset, interim paulo liberiore, qualis est illa, nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 210:1)
aliud in eadem poscent adfectus, vel concitati nubit genero socrus, vel flebiles constituitur in foro Laodiceae acerbum et miserum toti Asiae provinciae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 309:3)
et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant, quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus,
츨롭핫의 딸들과 관련하여 주님께서 명령하신 것은 이러하다. ‘그들은 저마다 눈에 드는 사람에게 시집갈 수 있다. 다만 자기 아버지의 지파에 속한 씨족으로 시집가야 한다. (불가타 성경, 민수기, 36장6)
et nupserunt Maala et Thersa et Hegla et Melcha et Noa filiis patruorum suorum
츨롭핫의 딸들, 곧 마흘라, 티르차, 호글라, 밀카, 노아는 모두 사촌 오빠들에게 시집갔다. (불가타 성경, 민수기, 36장11)
Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui;
“형제들이 함께 살다가 그 가운데 하나가 아들 없이 죽었을 경우, 죽은 그 사람의 아내는 다른 집안 남자의 아내가 될 수 없다. 남편의 형제가 가서 그 여자를 아내로 맞아들여, 시숙의 의무를 이행해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 25장5)
"Maledictus, qui dormit cum socru sua". Et dicet omnis populus: "Amen".
‘장모와 동침하는 자는 저주를 받는다.’ 하면, 온 백성은 ‘아멘.’ 하고 말해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 27장23)
Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: " Si permittis, vadam in agrum et colligam spicas, quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam". Cui illa respondit: " Vade, filia mea ".
모압 여자 룻이 나오미에게 말하였다. “들로 나가, 저에게 호의를 베풀어 주는 사람 뒤에서 이삭을 주울까 합니다.” 나오미가 룻에게 “그래 가거라, 내 딸아.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 룻기, 2장2)
Cui ille respondit: " Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas.
보아즈가 대답하였다. “네 남편이 죽은 다음 네가 시어머니에게 한 일과 또 네 아버지와 어머니 그리고 네 고향을 떠나 전에는 알지도 못하던 겨레에게 온 것을 내가 다 잘 들었다. (불가타 성경, 룻기, 2장11)
Quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui suae, quae collegerat; insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.
룻은 그것을 지고 마을로 들어가, 거두어들인 것을 시어머니에게 보이고 자기가 배불리 먹고 남겨 온 것을 꺼내 드렸다. (불가타 성경, 룻기, 2장18)
Dixitque ei socrus: " Ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus? Sit benedictus, qui misertus est tui! ". Indicavitque ei apud quem esset operata et dixit: " Nomen viri est Booz ".
시어머니가 그에게 말하였다. “오늘 어디에서 이삭을 주웠느냐? 어디에서 일을 했느냐? 너를 생각해 준 이는 복을 받을 것이다.” 룻은 시어머니에게 누구네 밭에서 일했는지 말하였다. “오늘 제가 일한 밭의 주인 이름은 보아즈입니다.” (불가타 성경, 룻기, 2장19)
Cui dixit socrus: " Melius est, filia mea, ut cum puellis eius exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam tibi molestus sit ".
나오미는 “내 딸아, 네가 그분의 여종들과 함께 일하러 나가게 되었다니 잘되었구나. 다른 밭에서 사람들이 너를 괴롭히지 않게 되었으니 말이다.” 하고 자기 며느리 룻에게 말하였다. (불가타 성경, 룻기, 2장22)
Iuncta est itaque puellis Booz usque ad finem messis hordei et tritici; et mansit cum socru sua.
그래서 룻은 보리 수확과 밀 수확이 끝날 때까지 보아즈의 여종들 곁에서 이삭을 주웠다. 그러고 나서 룻은 시어머니와 함께 집에 머물렀다. (불가타 성경, 룻기, 2장23)
Et dixit ad eam Noemi socrus sua: " Filia mea, quaeram tibi requiem et providebo, ut bene sit tibi.
시어머니 나오미가 룻에게 말하였다. “내 딸아, 네가 행복해지도록 내가 너에게 보금자리를 찾아 주어야 하지 않겠느냐? (불가타 성경, 룻기, 3장1)
Descenditque in aream et fecit omnia, quae sibi imperaverat socrus.
그러고는 타작마당으로 내려가서 시어머니가 시킨 대로 다 하였다. (불가타 성경, 룻기, 3장6)
et venit ad socrum suam. Quae dixit ei: " Quid egisti, filia? ". Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo,
룻이 시어머니에게 오자 “내 딸아, 어떻게 되었느냐?” 하고 시어머니가 물었다. 룻은 그 남자가 자기에게 해 준 일을 모두 이야기하였다. (불가타 성경, 룻기, 3장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION