라틴어 문장 검색

Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:8)
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: "Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
주님께서 그 향내를 맡으시고 마음속으로 생각하셨다. ‘사람의 마음은 어려서부터 악한 뜻을 품기 마련 내가 다시는 사람 때문에 땅을 저주하지 않으리라. 이번에 한 것처럼 다시는 어떤 생물도 파멸시키지 않으리라. (불가타 성경, 창세기, 8장21)
In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei.
그 가지들이 말라 꺾어지면 여자들이 와서 그것들로 불을 지피리니 이 백성이 슬기가 없는 백성이기 때문이다. 그러므로 그들을 지으신 분조차 그들을 가엾이 여기지 않으시고 그들을 빚으신 분조차 그들에게 자비를 베풀지 않으시리라. (불가타 성경, 이사야서, 27장11)
In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem.
그 포도나무는 좋은 밭에, 큰 물 곁에 심어졌다. 햇가지를 뻗고 열매를 맺어 훌륭한 포도나무가 되라는 것이었다.’ (불가타 성경, 에제키엘서, 17장8)
Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci ".
그제야 들의 모든 나무가 알게 되리라. 높은 나무는 낮추고 낮은 나무는 높이며 푸른 나무는 시들게 하고 시든 나무는 무성하게 하는 이가 나 주님임을 알게 되리라. 나 주님은 말하고 그대로 실천한다.’” (불가타 성경, 에제키엘서, 17장24)
Mater tua vineae assimilabatur super aquam plantata. Fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis;
너의 어머니는 물가에 심긴 포도밭의 포도나무 같았지. 물이 많아서 열매가 풍성하고 가지가 무성하였는데 (불가타 성경, 에제키엘서, 19장10)
Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris.
많은 이가 자기들의 겉옷을 길에 깔았다. 또 어떤 이들은 들에서 잎이 많은 나뭇가지를 꺾어다가 깔았다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 11장8)
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
거기에는 금으로 된 분향 제단과 온통 금으로 입힌 계약 궤가 있었고, 그 속에는 만나가 든 금 항아리와 싹이 돋은 아론의 지팡이와 계약의 판들이 들어 있었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 9장4)
et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Ierusalem dicentes: " Egredimini in montem et afferte frondes olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est ".
또한 “산으로 나가서 올리브 나무 가지, 소나무 가지, 도금양나무 가지, 야자나무 가지, 그 밖에 잎이 무성한 가지를 꺾어다가, 쓰여 있는 대로 초막을 만들어라.” 하는 말을 그들이 사는 모든 성읍과 예루살렘에 울려 퍼지게 하라고 쓰인 것을 발견하였다. (불가타 성경, 느헤미야기, 8장15)
Symacus in uerbis parcus sed mente profundus, Prodigus in sensu, uerbis angustus, habundans Mente, sed ore minor, fructu, non fronde beatus, Sensus diuicias uerbi breuitate coartat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:5)
Ne uitanda foris oculus uenetur et auris, Melliflue uocis dulci seducta canore, Seducat mentem deceptaque naris odore Deffluat in luxus, uisum castigat et aurem, Frenat odoratum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:11)
illa Fronde noua gaudet, hec frondibus orphana plorat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:7)
caeteros gravis inopia frondes, cortices arborum ac radices herbarum corrodere, et sic ventrem implere cogebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 22:7)
visus, auditus, gustus, odoratus et tactus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 2:21)
eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION