라틴어 문장 검색

nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:5)
Principio sedes apibus statioque petenda, quo neque sit ventis aditus - nam pabula venti ferre domum prohibent - neque oves haedique petulci floribus insultent aut errans bucula campo decutiat rorem et surgentes atterat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:1)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
Et addidit dicens: "Palearum quoque et pabuli plurimum est apud nos et locus ad pernoctandum".
그리고 그에게 또 말하였다. “저희 집에는 꼴과 여물도 넉넉하고, 밤을 지낼 수 있는 자리도 있습니다.” (불가타 성경, 창세기, 24장25)
Et introduxit eum in hospitium ac destravit camelos; deditque paleas et pabulum camelis et aquam ad lavandos pedes eius et virorum, qui venerant cum eo.
그 사람이 집으로 들어오자, 라반은 낙타들의 짐을 부리고 낙타들에게 꼴과 여물을 주었으며, 그와 동행자들에게 발 씻을 물을 주었다. (불가타 성경, 창세기, 24장32)
Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini.
하느님께서는 너에게 하늘의 이슬을 내려 주시리라. 땅을 기름지게 하시며 곡식과 술을 풍성하게 해 주시리라. (불가타 성경, 창세기, 27장28)
motus Isaac dixit ad eum: " Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper.
그러자 아버지 이사악이 그에게 대답하였다. “네가 살 곳은 기름진 땅에서 저 위 하늘의 이슬에서 멀리 떨어져 있으리라. (불가타 성경, 창세기, 27장39)
Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in deversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
하룻밤 묵을 곳에 이르러, 그들 가운데 하나가 자기 나귀에게 먹이를 주려고 자루를 열다가, 그 곡식 자루 부리에 자기 돈이 놓여 있는 것을 보았다. (불가타 성경, 창세기, 42장27)
Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum.
관리인은 그 사람들을 요셉의 집으로 데려가서 발 씻을 물을 주고, 그들의 나귀들에게도 먹이를 주었다. (불가타 성경, 창세기, 43장24)
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
벤야민의 아들은 벨라, 베케르, 아스벨, 게라, 나아만, 에히, 로스, 무핌, 후핌, 아르드이다. (불가타 성경, 창세기, 46장21)
Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
그날 저녁에 메추라기 떼가 날아와 진영을 덮었다. 그리고 아침에는 진영 둘레에 이슬이 내렸다. (불가타 성경, 탈출기, 16장13)
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
밤에 이슬이 진영 위로 내리면, 만나도 함께 내리곤 하였다. (불가타 성경, 민수기, 11장9)
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina.
나의 가르침은 비처럼 내리고 나의 말은 이슬처럼 맺히리라. 푸른 들에 내리는 가랑비 같고 풀밭에 내리는 소나기 같으리라. (불가타 성경, 신명기, 32장2)
De Ioseph quoque ait: " Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente,
요셉을 두고서는 이렇게 말하였다. “그의 땅은 주님께 복 받은 땅. 하늘의 귀한 선물인 이슬과 저 아래 펼쳐진 심연으로, (불가타 성경, 신명기, 33장13)
Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem.
이스라엘은 평안히 살고 야곱의 후손들은 안전하게 하늘이 이슬을 내려 주는 곡식과 포도주의 땅에 산다. (불가타 성경, 신명기, 33장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION