라틴어 문장 검색

Nam si eius volueris obsecundare sermonibus eiusque plenius agnoscere fidem, propria te invenies cogitatione frustratum, quia fidem eius et propositum nulla poteris indagatione cognoscere, nisi quum plena fuerit cruoris hirudo et te semivivum divitiarum exhausto cruore dimittit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:7)
Aquam vero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis [0541B] vermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:5)
nam quod est ore amplo, set elingui et plerumque in aqua recluso, multae hirudines dentibus implectuntur;
(아풀레이우스, 변명 8:9)
"Nam et illa ipsa praeclara magia tua vultum laboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum sed hirudinis tenue membranulum circumdedit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 4:15)
Capellae pauculae tondebant herbulas, et in modum Paridis Phrygii pastoris barbaricis amiculis humeris defluentibus pulchre indusiatus adolescens, aurea tiara confecto capite, pecuarium simulabat magisterium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:2)
item 40, 19 voces vel hirudo quae in codd.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).204)
Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus [vel hirudo] reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:1)
Magnam etiam perniciem saepe affert hirudo hausta cum aqua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 1:1)
qui ubi superpositusigni fumum emisit, conceptum nidorem fistula usque ad hirudinem perfert;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 2:2)
Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui damas cervosque et velocissima sectatur animalia, nec tam obesus aut gravis, quam villae horreique custos:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 8:1)
Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 1:1)
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:1)
neue ii, qui pecuariam facerent, minus tertia parte puberum ingenuorum inter pastores haberent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 1:2)
Persius findor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 164)
Persius findor ut Arcadiae pecuaria rudere dicas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2483)

SEARCH

MENU NAVIGATION