라틴어 문장 검색

Sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano; scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis,
또 레바논에서 나는 향백나무와 방백나무와 자단나무도 보내 주십시오. 나는 임금님의 종들이 레바논에서 나무를 잘 벤다는 것을 알고 있습니다. 임금님의 그 종들과 함께 내 종들이, (불가타 성경, 역대기 하권, 2장7)
Insidens autem equo, ante alios celsior, ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum, interstinctum lapillis, pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum, et gentium diversarum comitatu sublimis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 3:1)
Ideo et Ammonem, quem deum solem occidentem Libyes existimant, arietinis cornibus fingunt, quibus maxime id animal valet, sicut sol radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 19:1)
unde factum est Iovi Ammoni ab arenis dicto simulacrum cum capite arietino:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1963)
unde factum est, ut Iovi Ammoni, ab arenis dicto, templum cum simulacro cum cornibus arietinis constitueretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1968)
alii inter Cyrenas atque Carthaginem locum tradunt fuisse, in quo pastores puerum arietinis cornibus insignem, in arena sedentem ac vaticinantem deprehenderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 19611)
super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, super cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam, super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta, | super scorpionem pisciculum marinum, | super sagittarium oclopetam, super capricornum locustam marinam, super aquarium anserem, super pisces duos mullos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION