라틴어 문장 검색

De piscosis fluminibus reticemus, cum hinc eam, ut dictum est, lingua maris allambit, inde paludibus dilatatis stagnorum ad duo vel tria milia spatiosorum innumerabilis multitudo praeterfluit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 4:5)
Illic vero dum secure pranderet cum sociis, a pueris, quos ad speculandum Turcorum insidias [0526B] miserat, intellexit centum Turcos in carecto et palustri loco grandis piscosique lacus secus montana ab Antiochia urbe quinque milliaribus distante latere, qui ejusdem ducis reditum illic occultati operiebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:3)
"Adsunt Nerei filiae chorum canentes, et Portunus caerulis barbis hispidus, et gravis piscoso sinu Salacia, et auriga parvulus delphini Palaemon iam passim maria persultantes Tritonum catervae;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:27)
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit prodere, piscosas fertur victurus in undas, ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:288)
Sed nos in nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis horrei et hanc curam pavi-mentorum et parietum probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 16:1)
atque ab iniuria pecoris caveis emuniri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:3)
et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 4:2)
bona fortunaeque in tributum, ager atque annus in frumentum, corpora ipsa ac manus silvis ac paludibus emuniendis inter verbera et contumelias conteruntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:1)
postera tempestas melior, via peior ad usque Bari moenia piscosi;
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장62)
Illic piscoso modo vix educta profundo Inpedient lepores umida lina meos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII4)
Sed quaecumque tamen feretur illinc Piscosi calamo Tagi notata, Macrum pagina nostra nominabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVIII4)
piscosos pisculentos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2551)
fultosque emuniit hysteroproteron:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2271)
piscosove amne padusae Padusa pars est Padi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4571)
nam hoc significat 'piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat'. et vetuste 'flumina' pro fluore dixit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5175)

SEARCH

MENU NAVIGATION