라틴어 문장 검색

qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus.
그리스도를 이렇게 섬기는 이는 하느님 마음에 들고 사람들에게도 인정을 받습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 14장18)
In tribus placitum est spiritui meo, quae sunt probata coram Deo et hominibus:
내 마음에 드는 것이 세 가지 있으니 그것들은 주님과 사람 앞에서 아름답다. 형제들끼리 일치하고 이웃과 우정을 나누며 남편과 아내가 서로 화목하게 사는 것이다. (불가타 성경, 집회서, 25장1)
et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
여러분은 현세에 동화되지 말고 정신을 새롭게 하여 여러분 자신이 변화되게 하십시오. 그리하여 무엇이 하느님의 뜻인지, 무엇이 선하고 무엇이 하느님 마음에 들며 무엇이 완전한 것인지 분별할 수 있게 하십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 12장2)
sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
우리는 하느님께서 우리를 인정하여 맡기신 복음을 그대로 전합니다. 사람들의 비위를 맞추려는 것이 아니라 우리 마음을 시험하시는 하느님을 기쁘게 해 드리려는 것입니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 2장4)
tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete viceris, quod paulo ante praecipiebam, sed omnis et omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 63:5)
namque ut sodalis tibi devinctior fierem, iudicavi, est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post diligam, quaenam,1 inquis, in me tibi probanda placuere?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 1:3)
quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum de optimo genere dicendi, non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi illud quod mihi placeret non probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 6:12)
quod theatris aut forma placet aut probatur arte.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres28)
gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id - praefascine dixerim - iam quodam modo mihi obtigit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:77)
qui subinde -- velut apis prudentissima, quae primo mane caris e cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat -- mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non habebat, id est in proprio regno suo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:14)
et illa (quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet) Ciceronem carpant his, familiaris coeperat esse balneatori, et non minus dura archipiratae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 320:5)
hic si te probat, omnibus placebis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum8)
nam Sesti nostri quam tu tibi probari scribis mihi non placet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 8:20)
at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 43:1)
nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus, quo caveramus, scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 267:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION