라틴어 문장 검색

Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae,pomisne et pratis an amicta uitibus ulmo,scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
(호라티우스의 첫번째 편지, 161)
illuc autem tendit laus ista silvarum, ut et probet non mirum esse, si et poma et olivae sine ulla cultura praebeantur, et crescat vitium vituperatio, circa quas tantus inpenditur labor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4293)
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 161)
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:1)
At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
저녁때가 되어 비둘기가 그에게 돌아왔는데, 싱싱한 올리브 잎을 부리에 물고 있었다. 그래서 노아는 땅에서 물이 빠진 것을 알게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 8장11)
Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto.
그것들이 온 땅을 모두 덮어 땅이 어두워졌다. 그러고는 우박이 남긴 땅의 풀과 나무의 열매를 모조리 먹어 버렸다. 그리하여 이집트 온 땅에는 들의 풀이고 나무고 할 것 없이 푸른 것이라고는 하나도 남지 않았다. (불가타 성경, 탈출기, 10장15)
Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
“그리고 너는 이스라엘 자손들에게 명령하여, 등잔에 쓸 기름, 곧 올리브를 찧어서 짠 순수한 기름을 가져다가, 등불이 끊임없이 타오르게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 27장20)
Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis.
너희가 그 땅에 들어가 온갖 과일나무를 심을 경우, 그 과일들을 할례 받지 않은 포피로 여겨야 한다. 세 해 동안 그것들은 할례 받지 않은 것이나 마찬가지다. 그 과일들을 먹어서는 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 19장23)
" Praecipe fi liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.
“너는 이스라엘 자손들에게, 올리브를 찧어서 짠 순수한 등잔 기름을 가져오도록 명령하여, 늘 등불이 타오르게 하여라. (불가타 성경, 레위기, 24장2)
dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
나는 제때에 비를 내려 주겠다. 그러면 땅은 소출을 내고 들의 나무는 열매를 낼 것이다. (불가타 성경, 레위기, 26장4)
Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.
그러면 너희가 힘을 다하여도 헛될 것이니, 땅은 소출을 내지 않고 땅의 나무는 열매를 내지 않을 것이기 때문이다. (불가타 성경, 레위기, 26장20)
Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino.
땅의 십분의 일은, 땅의 곡식이든 나무의 열매든 모두 주님의 것이다. 주님에게 바쳐진 거룩한 것이다. (불가타 성경, 레위기, 27장30)
Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae.
너희가 올리브 나무 열매를 떨 때, 지나온 가지에 다시 손을 대어서는 안 된다. 그것은 이방인과 고아와 과부의 몫이 되어야 한다. (불가타 성경, 신명기, 24장20)
Olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo, quia defluent et peribunt.
너희의 온 영토에 올리브 나무가 있어도 그 열매가 떨어져서, 너희는 기름을 몸에 바르지 못할 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장40)
Ierunt ligna, ut ungerent super se regem, dixeruntque olivae: "Impera nobis".
기름을 부어 자기들의 임금을 세우려고 나무들이 길을 나섰다네. ‘우리 임금이 되어 주오.’ 하고 올리브 나무에게 말하였네. (불가타 성경, 판관기, 9장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION