라틴어 문장 검색

Lineae AB, CD, ad quas rectae duae PQ, PR, unum rectangulorum continentes ducuntur, conveniant cum aliis duabus positione datis lineis in punctis A, B, C, D. Ab eorum aliquo A age rectam quamlibet AH, in qua velis punctum P reperiri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 19:1)
Invenire punctum P, a quo si rectae quatuor PQ, PR, PS, PT ad alias totidem positione datas rectas AB, CD, AC, BD singulae ad singulas in datis angulis ducantur, rectangulum sub duabus ductis, PQ × PR, sit ad rectangulum sub aliis duabus, PS × PT, in data ratione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 18:1)
Positio sententiae de fide sanctae Trinitatis, sive unitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 3:4)
Superior autem eorum mansio tam dignitate quam positione dicenda videtur, a qua hi qui superbierint in hunc caliginosum et densum aerem detrusi dicuntur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:3)
qui loci quoque positione inferior, sicut inhabitatione deterior, inferni nomine non inconvenienter accipi potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:4)
Huic etiam involucro, de positione scilicet animae in medio mundi locatae, hoc est de divina gratia omnibus communiter oblata, ipsa etiam divina facta secundum allegoriae ministerium, manifeste concordant, cum videlicet doctrinam suam, et verae religionis cultum propagaturus Dominus in mundo, Jerusalem, quae in medio est terrae, elegit, quam quasi caput constituit regni sui, in qua primum ad magnificandum cultum suum aedificare sibi templum, quasi regale palatium voluit, et ibi etiam uberrimam Spiritus sancti gratiam Apostolis infudit, per quam per eos totus spiritualiter mundus vegetaretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:23)
Sicut ergo anima in corpore per substantiam suam magis quam per positionem localem dicitur esse, eo scilicet quod per propriae vigorem substantiae ipsum vivificet ac moveat, ac ne in putredinem dissolvatur custodiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:11)
De villis regalibus lapideis antiqua positione motatis et in decentioribus locis regali imperio decentissime constructis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:10)
Quo autem, inquit, pacto credi potest, uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si vitae eiusdem hominis indicia in tam brevibus intervallis per singulos maiorum eius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa, non eadem stellarum facie denotantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 22:1)
expurgata jam et abrasa et aequata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu benevolo, ad ea quae proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:4)
et in fluxibus eadem superficies sit magis plana et aequa, redeuntibus scilicet aquis ad priorem suam positionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:4)
Altera quae consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro inter se contrariis in capitibus nimrum fundamentalibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:30)
Sit enim prima positio sesquitertii
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 33:2)
Est igitur primus triangulus numerus, qui in solis tribus unitatibus dissipatur secundum superficiei positionem, triangula scilicet descriptione, et post hunc quicunque aequalitatem laterum in trina laterum spatia segregant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Dispositio triangulorum numerorum 2:1)
Etenim positionis gratia, ut quid consequatur aduertas, statuamus nullam esse praescientiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION