라틴어 문장 검색

Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,excepto quod non simul esses cetera laetus.
나는 이것을 당신에게 무너져가는 Vacuna 신전 뒤에서 구술하고 있다, 당신이 함께 있지 못하다는 것을 제외하면 나머지 모든 것들이 행복하다. (호라티우스의 첫번째 편지, 1023)
Scintillare polus, nunc fulgor lacteus omne Diffluere in coelum, longoque albescere tractu:
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:1)
Dum suspirat adhuc lactantis ad ubera matris, Infantem cibat iste cibus liquidoque fouetur, Quem solidum non pascit adhuc, dum pocula lactis Lactea delibat etas potuque sub uno Et cibus et potus in solo lacte resultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:6)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
(2) Hoc etiam videtur tangere Ovidius loquens de lacteo circulo et dicens:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 3:1)
Est etiam lacteus sermo, purus et candidus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:18)
non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)
non enim lacteus ille uel liuidus uel utrumque, subluteus aut sparsus, est, sed color psittaco uiridis et intimis plumulis et extimis palmulis.
(아풀레이우스, 플로리다 12:2)
Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:12)
Sed dum pede altera fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis ad ingluviem astricta spiritus officia discluderet, repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto reddens Socratem - nam iuxta me iacebat - superruo cumque eo in terram devolvor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:8)
"Explere latice fontis lacteo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:9)
"Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:2)
"videt capitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos, quorum splendore nimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat:"
(아풀레이우스, 변신, 5권173)
"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
"Rursum titubas et vacillas et putres isti tui pedes fugere possunt, ambulare nesciunt!"
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION