라틴어 문장 검색

exposita rostris capita caesorum patres videre maesti, flere nec licuit suos, non gemere dira tabe polluto foro, stillante sanie per putres vultus gravi.
(세네카, 옥타비아 8:8)
Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli Arva bono, virus stillantis tabe Medusae Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores, Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:41)
Stillet ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina.
나의 가르침은 비처럼 내리고 나의 말은 이슬처럼 맺히리라. 푸른 들에 내리는 가랑비 같고 풀밭에 내리는 소나기 같으리라. (불가타 성경, 신명기, 32장2)
Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem.
이스라엘은 평안히 살고 야곱의 후손들은 안전하게 하늘이 이슬을 내려 주는 곡식과 포도주의 땅에 산다. (불가타 성경, 신명기, 33장28)
Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem.
아야의 딸 리츠파는 자루옷을 가져다가 바위 위에 펼쳐 놓고 앉아, 처음으로 보리를 거두어들일 때부터 그 주검 위로 비가 쏟아질 때까지, 낮에는 하늘의 새가 밤에는 들짐승이 그 주검에 다가가지 못하게 하였다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 21장10)
Interpretes mei sunt cogitationes meae: ad Deum stillat oculus meus.
내 친구들이 나를 빈정거리니 나는 하느님을 향하여 눈물짓는다네. (불가타 성경, 욥기, 16장20)
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
내 이야기에 사람들은 두말하지 않았고 내 말은 그들 위로 방울져 흘렀지. (불가타 성경, 욥기, 29장22)
quos nubes effundunt, stillantes super homines multos.
구름이 흘러내리면 수많은 사람들 위로 떨어집니다. (불가타 성경, 욥기, 36장28)
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum stillantem.
금보다, 많은 순금보다 더욱 보배로우며 꿀보다 생청보다 더욱 달다네. (불가타 성경, 시편, 19장11)
Coronasti annum benignitate tua et vestigia tua stillabunt pinguedinem.
당신의 선하심으로 한 해를 꾸미시어 당신께서 가시는 길마다 기름이 방울져 흐릅니다. (불가타 성경, 시편, 65장12)
Stillabunt pascua deserti et exsultatione colles accingentur.
사막의 풀밭에도 방울져 흐르고 언덕들은 기쁨으로 띠 두릅니다. (불가타 성경, 시편, 65장13)
sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant.
그분의 지식으로 심연이 열리고 구름이 이슬을 내린다. (불가타 성경, 잠언, 3장20)
Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius;
정녕 낯선 여자의 입술은 꿀을 흘리고 그 입속은 기름보다 매끄럽지만 (불가타 성경, 잠언, 5장3)
Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.
지혜로운 이들의 혀는 지식을 베풀지만 우둔한 자들의 입은 미련함을 내뱉는다. (불가타 성경, 잠언, 15장2)
Surrexi, ut aperirem dilecto meo; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima super ansam pessuli.
나의 연인에게 문을 열어 주려고 일어났는데 내 손에서는 몰약이 뚝뚝 듣고 손가락에서 녹아 흐르는 몰약이 문빗장 손잡이 위로 번졌네. (불가타 성경, 아가, 5장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION