라틴어 문장 검색

vel tantum quod deest 'statim', ut sit 'ille statim ut'. fortuna melior scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 535)
verumtamen animus turbatus me tantum impellit quod, quid facere debeam, ignoro.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 10:3)
Oves, inquit, 'bidentes' dictae, quod duos tantum dentes habeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 10:2)
Oves, inquit, bidentes dictae sunt, quod duos tantum dentes habeant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 2:4)
neque enim potest esse altum quod tribus tantum gradibus conscenditur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6469)
et sciendum sellam curulem a curru dictam, quod hi tantum ea utebantur qui triumphali curru invecti fuissent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3343)
nec ut placeat eum qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa quibus ad actionem excitemur, item ea quae interrogati in utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 139:3)
his adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 96:3)
id non eo tantum, quod, si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil sit publicis privatisque rebus perniciosius eloquentia, nosque ipsi, qui pro virili parte conferre aliquid ad facultatem dicendi conati sumus, pessime mercamur de rebus humanis, si latroni comparamus haec arma, non militi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 7:3)
Hoc ergo unum bonum est, quod non tantum perfectus animus, sed generosus quoque et indolis bonae sentit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:1)
Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:2)
Ergo quod in meis tantum processi diebus, mihi nullatenus est adscribendum, et ideo in damnum mihi nequaquam cedere debet;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:4)
Hec igitur species tantum pretendit honoris Quod sese possit tute committere laudi Inuidie laudemque suam mereatur ab hoste.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:15)
Polemon ergo si ex luxurioso continens factus, ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem verum et ad futurae immortalitatem valeret.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:8)
rursum mandavit Esther dicens: " Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION