라틴어 문장 검색

interrogas quam diu rogauerit?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 17:11)
ac post nouam adfinitatem Pompeium primum rogare sententiam coepit, cum Crassum soleret essetque consuetudo, ut quem ordinem interrogandi sententias consul Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 21장 1:2)
tum verbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is autem est saepius imperitus) intelligat aut ne intelligere se neget, quod interrogantis non leve frigus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 62:1)
Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius.
제가 그에게 ‘그대는 누구의 따님이오?’ 하고 물었더니, ‘밀카가 나호르에게 낳아 준 아들 브투엘의 딸입니다.’ 하고 대답하였습니다. 저는 그의 코에 코걸이를 걸어 주고 두 팔에는 팔찌를 끼워 주고 나서, (불가타 성경, 창세기, 24장47)
Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: "Soror mea est". Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
그런데 그곳 사내들이 자기 아내에 대하여 묻자, 이사악은 “내 누이요.” 하고 대답하였다. 그는 ‘레베카가 예뻐서 이곳 사내들이 레베카 때문에 나를 죽일지도 모르지.’ 하고 생각하였기에, “내 아내요.” 하고 말하기가 두려웠던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 26장7)
Quos interrogans: " Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ". Dixerunt: " Novimus ".
그가 또 “나호르의 아들 라반을 알고 계십니까?” 하고 묻자, 그들이 “압니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 29장5)
Et praecepit priori dicens: " Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quae sequeris?",
그리고 맨 앞에 선 종에게 지시하였다. “나의 형 에사우가 너를 만나, ‘너는 뉘 집 사람이냐? 어디로 가느냐? 네 앞에 있는 이것들은 누구의 것이냐?’ 하고 묻거든, (불가타 성경, 창세기, 32장18)
Interrogavit eum Iacob: " Dic mihi, quo appellaris nomine? ". Respondit: " Cur quaeris nomen meum? ". Et benedixit ei in eodem loco.
야곱이 “당신의 이름을 알려 주십시오.” 하고 여쭈었지만, 그는 “내 이름은 무엇 때문에 물어보느냐?” 하고는, 그곳에서 야곱에게 복을 내려 주었다. (불가타 성경, 창세기, 32장30)
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.
어떤 사람이 보니 그가 들에서 헤매고 있었다. 그래서 그 사람이 “무엇을 찾고 있느냐?” 하고 묻자, (불가타 성경, 창세기, 37장15)
interrogavit homines loci illius: " Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? ". Respondentibus cunctis: " Non fuit in loco isto meretrix ",
그가 그곳 사람들에게 “에나임 길 가에 있던 신전 창녀가 어디 있습니까?” 하고 묻자, “여기에는 신전 창녀가 없습니다.” 하고 대답하였다. (불가타 성경, 창세기, 38장21)
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: " Unde venistis? ". Qui responderunt: " De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria ".
요셉은 형들을 보자 곧 알아보았지만, 짐짓 모르는 체하며 그들에게 매몰차게 말하면서 물었다. “너희는 어디서 왔느냐?” 그들이 대답하였다. “양식을 사러 가나안 땅에서 왔습니다.” (불가타 성경, 창세기, 42장7)
At illi responderunt: " Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?" ".
그들이 대답하였다. “그 사람이 저희와 우리 가족에 대해 낱낱이 캐물으면서, ‘아버지께서 살아 계시느냐?’, ‘너희에게 다른 형제가 또 있느냐?’ 하기에, 저희는 묻는 대로 대답했을 뿐입니다. 저희에게 아우를 데려오라고 할 줄이야 어찌 알았겠습니까?” (불가타 성경, 창세기, 43장7)
At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: " Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? ".
요셉은 그들에게 인사하고 물었다. “전에 너희가 말한 늙은 아버지는 잘 계시느냐? 아직도 살아 계시느냐?” (불가타 성경, 창세기, 43장27)
Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?".
나리께서 이 종들에게 ‘아버지나 아우가 있느냐?’ 물으시기에, (불가타 성경, 창세기, 44장19)
quos ille interrogavit: " Quid habetis operis? ". Responderunt: " Pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri ".
파라오가 그의 형제들에게 “너희의 생업이 무엇이냐?” 하고 묻자, 그들이 파라오에게 대답하였다. “이 종들은 목자들입니다. 저희도 그러하고 저희 조상들도 그러하였습니다.” (불가타 성경, 창세기, 47장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION