라틴어 문장 검색

Sed plurima sunt, quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex reficitur, , placatur, rogatur, laudatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:1)
"Placatus mitisque" rogant Ismenides "adsis," iussaque sacra colunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:10)
Tenentur itaque a proximis et rogantur, ut sibi ipsi placentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:6)
ibi supplice dextra pro te Fata rogat, reges tibi tristis Averni placat, ut expletis humani finibus aevi paeantem terras dominum iuvenemque relinquas ipse senex!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam101)
sine supplice numquam illa novo, nulla damnavit vota repulsa, auditi quicumque rogant, noctesque diesque ire datum et solis numen placare querellis, parca superstitio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권246)
Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quae praecedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ".
그리고 ‘나리의 종 야곱도 저희 뒤에 오고 있습니다.’ 하고 말해야 한다.” 야곱은 ‘선물을 먼저 보내어 형의 마음을 풀어야지. 그런 다음 그를 보게 되면, 그가 나를 좋게 받아들일지도 모르지.’ 하고 생각하였던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 32장21)
Dixitque pharao: " Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ".
그러자 파라오가 말하였다. “그렇다면 내가 너희를 내보낼 터이니, 광야에서 주 너희 하느님께 제사를 드려라. 다만 너무 멀리 가서는 안 된다. 나를 위하여 기도해 다오.” (불가타 성경, 탈출기, 8장24)
Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam ".
그러니 이번만은 내 죄를 용서하고 주 너희 하느님께 기도하여, 이 치명적인 재앙을 내게서 거두어 주시게만 해 다오.” (불가타 성경, 탈출기, 10장17)
super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
그것을 아론의 이마에 달아, 이스라엘 자손들이 거룩한 예물을 봉헌할 때, 그 봉헌물로 짓는 죄를 아론이 짊어지게 하여라. 그것이 늘 그의 이마에 달려 있어, 그 예물이 그들을 위해 주님 앞에서 호의로 받아들여지게 하여라.” (불가타 성경, 탈출기, 28장38)
Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ".
아론은 그 제단의 뿔에 해마다 한 번씩 속죄 예식을 거행해야 한다. 너희는 대대로 해마다 한 번씩, 속죄하려고 바치는 속죄 제물의 피로 그 제단을 위한 속죄 예식을 거행해야 한다. 이 제단은 주님에게 바친 가장 거룩한 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 30장10)
Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.
그러자 주님께서는 당신 백성에게 내리겠다고 하신 재앙을 거두셨다. (불가타 성경, 탈출기, 32장14)
si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;
소 떼에서 고른 예물을 번제물로 바치려면, 흠 없는 수컷을 바쳐야 한다. 주님 앞에서 호의로 받아들여지도록, 그것을 만남의 천막 어귀로 가져온 다음, (불가타 성경, 레위기, 1장3)
Respondit Aaron: " Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et placere Domino? ".
그러자 아론이 모세에게 말하였다. "보십시오, 그들이 바로 오늘 주님 앞에 속죄 제물과 번제물을 바쳤습니다. 그런데 이런 일이 나에게 닥치다니요! 내가 오늘 속죄 제물을 먹는다 한들 주님께서 좋게 보아주시겠습니까?" (불가타 성경, 레위기, 10장19)
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum ".
그래서 저희가 주님 앞에서 속죄하려고, 저마다 자기가 얻은 금패물, 곧 팔고리, 팔찌, 인장 가락지, 귀걸이, 구슬 장식을 주님께 예물로 가져왔습니다.” (불가타 성경, 민수기, 31장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION