라틴어 문장 검색

Dederunt autem edicta regis satrapis regis et ducibus trans flumen et sublevaverunt populum et domum Dei.
그러고 나서 그들은 임금의 총독들과 유프라테스 서부 지방관들에게 어명을 전하였다. 그러자 그들은 백성과 하느님의 집을 후원하였다. (불가타 성경, 에즈라기, 8장36)
Ad hunc modum, tres eodem dignitatis honore pollentes, thronum in contradictoria parte locaverunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:42)
Et sicut contra ratam firmamenti volutionem, motu contradictorio exercitus [0443C] militat planetarum, sic in homine sensualitatis rationisque continua reperitur hostilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:23)
Plerisque etenim forinseca dealbationis laude arrident, quos interna mentis subsannatione derident, plerosque exterius plausibiliter applaudendo collaudant, quos interius contradictoria derisione defraudant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:25)
Cignei tamen crinis candor dedignatus liliorum supplicare candoribus, contradictoriam jactitabat albedinem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:8)
Ea enim de qua dialectici loquuntur, quae procedit per enumerationem simplicem, puerile quiddam est, et precario concludit, et periculo ab instantia contradictoria exponitur, et consueta tantum intuetur, nec exitum reperit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 19:2)
Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem res puerilis est, et precario concludit, et periculo exponitur ab instantia contradictoria, et plerumque secundum pauciora quam par est, et ex his tantummodo quae praesto sunt, pronunciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:3)
Manifestum enim est ex iis, quae dicta sunt, omnem instantiam contradictoriam destruere opinabile de forma.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:3)
itaque nulla plane dari potest instantia contradictoria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:3)
Etenim principibus frequenter accidit ut contradictoria plane appetant, sicut recte Tacitus:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 3:7)
aut quia est, cum prius non esset, sed habendo esse post suum contradictorium, non quod sit in aliqua parte durationis in qua est, et in alia non;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 76:4)
namque illo duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum ducentis milibus peditum, quos viritim legerat, et viginti equitum haud ita magna manu Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:2)
Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis regii.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:1)
non tulit hoc satrapes et violare clementiam quam regis opes minui maluit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 3:1)
Satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION